Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1336) SERMO LV. DE OBITU VALENTINI EPISCOPI CARTHAGINENSIS

 

Liber Sapientiae, fratres charissimi, multis modis commendat nominis sapientiam: primo, quia hominem a periculo liberat; secundo, quia conservat liberatum; tertio, quia coronat conservatum. Quomodo autem liberat, exemplum patet de Noe, quem, cum aqua deleret terram, liberavit in arca. Quomodo autem conservat, patet de Iacob, quomodo duxit eum Dominus per vias rectas, et ostendit illi dormienti regnum Dei.

Qui evigilans ait: Vere hic est domus Dei et porta coeli (Gen. XXVIII, 16, 17). De gloria Dei vero quae coronat, subditur: Reddet Deus mercedem sanctis suis laborum suorum, et deducet eos in via mirabili (Sap. X, 17). Isti enim sunt tres status Ecclesiae: status videlicet poenitentiae, iustitiae, et gloriae.

In primo liberat, in secundo conservat, in tertio coronat Dominus. In primo afficimur, in secundo reficimur, in tertio perficimur. In primo est labor et dolor, in secundo sapor et decor, in tertio gloria et honor. Verumtamen quia de his statibus frequentius fratribus nostris canonicis frequens fuit lectio et exhortatio, et in mensa quotidiana disputatio; fortasse in corde dicetis,

Taedium est tantum de hoc nobis audire, quia etiam obsequium oportet, ut nos decet, reverendo Valentino episcopo exhibere. Sed non pigeat vos, fratres, me supportare. Quod si taedium vobis esset, ad fratres meos confugiam, qui me audire tota mente et toto affectu desiderant. Nam verbum notum et antiquum, novum aliquando fieri potest. Cibus etiam diu masticatus citius digeritur. Ut ergo, fratres, distinctio trium statuum clarius elucescat, conatus eis accommodemus in hunc modum. In statu poenitentiae caecum reducit Dominus per vias duras, et promittit illi regnum Dei Patris sui.

In statu iustitiae iustum deducit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. In statu gloriae iustum et sanctum educit Dominus in via mirabili, et introducit eum in regnum Dei.

Ecce, fratres, quomodo reducitur caecus de invio ad viam, de exsilio ad patriam, de mansione ad mansionem, de virtute ad virtutem, de corporis carcere ad aeternam gloriam. Ecce quomodo reducitur caecus ne sit sine Christo, deducitur iustus ut sit Christus cum eo, educitur sanctus ut ipse sit cum Christo. O fratres mei, ecce quomodo esse sine Christo miserum est, Christum secum esse tutum est, esse cum Christo beatum est.

Non enim existimandum est idem esse, secum esse Christum, et esse cum Christo. Apostolus enim habebat secum Christum, dum dicebat, Non ego solus sum, sed gratia Dei mecum est (I Cor. XV, 10). Nondum erat cum Christo, dum dissolvi cupiebat, et esse cum Christo. Latro secum habet Christum, cui promittebat Christus, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Reducitur itaque caecus per vias duras. Sane durum est relinquere consueta, durius aggredi inconsueta; sed durissimum est in fornace decoqui continua, in qua necesse est ut decoquatur taliter, ut velut carnes possit amputari, et velut virga ad omnem modum revolvi. Istae sunt viae peccatoribus durae super omnia dura, amarae super omnia amara, odiosae ut mors. Quae sunt istae viae, fratres, nisi relinquere quae mundi sunt?

O quam durum est, o quam mortale videtur, o quam amarum, relinquere quae mundi sunt! Sed quia dura, quia amara, quia poenosa; ideo centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis. Eia, milites, surgite iam, quia diu dormistis: armate vos contritione cordis, confessione oris, afflictione carnis; quia ecce veniet Salvator, et non tardabit. Ecce iam in ianua est, ecce iam te vocat, ecce te venire compellit. Sed dices, o miser, In contritione est dolor, in confessione rubor, in afflictione labor; quid ergo faciam? Eia, o miles Christi, civis coelorum iam denuntiaris ab illo qui super te est, ipse qui laborem et dolorem considerat. (1338) Verumtamen quanto duriora, tanto utiliora tibi erunt. Verumtamen certa valenter dum potes, quoniam reposita est tibi corona iustitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die iustus iudex.

Postquam autem caecus factus est videns, impius iustus; tunc Deduxit Dominus per vias rectas (Psal. CVI, 7) , cantare poterimus, fratres. Sunt enim, fratres, ut scholares nostri vacui non recedant, tres species rectitudinis. Aliud est enim regi, aliud dirigi, aliud corrigi. Nam propheta dicebat, Dominus regit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1). Et iterum, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Et iterum, In quo corrigit adolescentior viam suam (Psal. CXVIII, 9) ? Et iterum, Mane, inquit Isaias, erigit mihi aurem (Isai. L, 4).

Res enim, fratres, inanimata proprie dicitur regi, ut currus et navis. Res sensata praeter rationem dirigitur, ut equus et mulus quibus non est intellectus. Res rationalis corrigitur, scilicet corde regitur, ut homo. Iustus vero erigitur, ut sapiat quae sursum sunt, et quaerat. Sic enim volebat Ieremias, dum dicebat, State in viis vestris, et considerate quae sit via aeterna (Ierem. VI, 16). Daniel ad maiestatis visionem prostratus audivit ab Angelo, Sta super pedes tuos (Dan. X, 11). Quod tamen si non credis Prophetae, crede poetae, scholaris perverse, cui Deus os sublime dedit, coelumque videre iussit (Ovid. Metam., lib. 1, vers. 85, 86): a quo dum quaereret tyrannus et diceret, Quare te Deus fecit? respondit, Ut contempler coelum et coelorum numina.

Factus est enim homo in terra, non ad terram, sed ad coelum: et factus est de terra non propter terram, sed propter coelum. Quis fidelium plus dixisset, fratres, aut probabiliori argumento, nescio. Numquid etiam animal mutum et brutum novit argumentum aegritudinis suae? Numquid leo infirmans, animal quod simia dicitur, quaerit, qua devorata mox convalescit? Numquid etiam simia aegrotans quaerit sanguinem canis, ursus formicas, leopardus capreas, vitis serpentes ferculum? Homo vero attritus in physica, haec omnia ignorare videtur. Unumquodque enim felicitatem affectat: sed si homo affectat, opere tamen affectare non videtur.

Quaere ergo, o homo, coelum ad quod factus es: noli quaerere philosophiam, quoniam ad philosophiam factus non es, nec expedit tibi scire quae sunt super terram, sed tantum quae sursum sunt. Sta igitur super pedes tuos, sta in viis tuis naturalibus, ad quas factus es, et dirige eas, si necesse est in dando et dimittendo. Date, et dabitur vobis. Et tunc Dominus tibi dicet, Amice, ascende superius; intra in gaudium Domini tui. Sed dicet quis, Quomodo et qualiter egredietur spiritus de corpore? Numquid Salomon hoc ignorare videtur, dum se dixit penitus ignorare viam aquilae in coelo (Prov. XXX, 18 et 19) ?

Quomodo ergo Deum videt, quomodo angelum, quomodo se ipsum, quomodo spiritum alium bonum vel malum? Super hoc hodie ille magnificus philosophus admiratur. Nam in libris de Animalibus, quinque sensus corporis communes esse nobis ad usum cum brutis posuit, non ad oblectamentum. Homo in omnibus delectatur: pecus vero tantum in duobus delectatur, scilicet in gustu et tactu; in aliis vero movetur quandoque et excitatur, sed non delectatur. Unde ergo est, quod spiritus egressus a corpore, duos quos habet communes cum bestiis penitus amittit. Non enim gustu vel tactu utitur vel oblectatur: sed alios tres ad usum retinet et oblectamentum.

Mirabile tamen videtur ei, scilicet quod spiritus sine corpore sensibus corporis utatur. Quod tamen philosophus si forte plane non intellexit, verum est tamen, et omnino verum et irrefragabile, quia spiritus liber videt Deum, delectatur in Deum, ne semper sibi dicatur: O anima, ubi est Deus tuus? Audiet etiam Angelos cantantes et iubilantes. Videbit etiam et audiet, Esto super quinque civitates, id est, beatitudines, et sic unicuique secundum opera sua. Et si dicetur a nobis, Domine, quid facies, quando haec omnia meruimus a te largiri? (1339) porro respondebit ille magnus paterfamilias, velut Alexander militi petenti munus, cui civitatem dedisse fertur: Si tu tamen non es dignus tanta recipere, ego tamen sum dignus et potens tanta donare.

Angeli, fratres, mirabuntur non modicum de operibus Dei in coniunctione animae et carnis in homine, in coniunctione hominis et Verbi in Christo, in coniunctione hominis et Dei in coelo. Nam dicturus est Dominus, Pater, volo ut sint unum nobiscum, sicut ego et tu unum sumus (Ioan. XVII, 11). De prima admirantur, ubi unum uni iungitur; de secunda plus, ubi unum duobus iungetur; sed de tertia plurimum, ubi unum tribus in Trinitate iungetur. Haec autem generaliter exposita, spiritualiter tamen ad commemorationem huius sancti episcopi Valentini trahi possunt: qui dum esset catechumenus annorum decem et novem, ad Baptismum pervenit: et sic reduxit eum Dominus per vias rectas: postmodum deduxit eum episcopum per vias duras poenitentiae: postmodum eduxit eum per viam admirationis et gloriae.

Sic ergo post eum curramus, fratres, ut comprehendamus bravium aeternae vocationis in die illa, cum venerit Iesus Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.