Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LXV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1350) SERMO LXV. DE EXHORTATIONE AD GENERALEM HOMINUM INSTRUCTIONEM PRO DESIDERIO VITAE COELESTIS, ET CONTEMPTU PRAESENTIS

 

Fratres charissimi, unusquisque peccata sua emendare debet, in quantum praevalet Deo auxiliante. Omnis enim homo christianus desiderare debet patriam coelestem, et Deum Patrem omnipotentem qui in coelis habitat, ut dicere mereatur, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9): ibi videlicet ubi est Pater de coelis, ubi est patria nostra coelestis, illuc desiderare debemus ut perveniamus; ibi pervenire speremus, ut et illic permaneamus. (1351)

Ista namque vita non coelestis sed terrena, non patria sed exsilium, nec perpetua sed transitoria, quia quotidie ad finem prona. Illa vero patria coelestis, in qua Deus cum sanctis Angelis et electis suis habitat, finem non habet. Vere igitur stultus est, qui ad talem Patrem talemque patriam ac talem coelestium civium societatem pervenire non desiderat. Quis est ille, qui in captivitatem ductus ultra ad patriam redire nollet?

Quis in carcere tenebroso positus, amplius exire nollet et lucem videre? Quis usque ad mortem famem sustinens, si ei manducandi possibilitas adfuerit, non manducaret? Quis sitim patiens, si facultas bibendi exstiterit, non potaret?

Nobis, charissimi, mundus iste vere non patria, sed captivitas Babylonica est: quia multipliciter diversorum inimicorum nostrorum laqueis irretiti, mundi videlicet, carnis, et generis humani inimici, vita etiam praesens non libertas, sed carcer peccatorum nobis est. De hac igitur captivitate, de hoc tenebrarum carcere eripi laboremus, et non ut servi hunc cibum et potum vanitatis praesentis anxium et laboriosum appetamus, sed ut filii liberi coelestem desideremus cibum et potum, hunc videlicet qui plena satietas est civium supernorum. Pro hoc cibo, pro hac coelesti vita Creatorem et Gubernatorem nostrum rogare debemus et orare, ut in hac valle miseriae, seu exsilio praesenti nos custodire et gubernare dignetur, ut opitulante illo, ad portum salutis pervenire valeamus. Mundus enim iste similitudinem maris habet.

Mare fetet, similiter et mundus. Ex hoc fetore, auxiliante Deo, extrahere nos debemus. Oportet namque cum humilitate maxima orare Deum creatorem nostrum, sanctosque suos precari, ut ex valle lacrymarum nos eruens, ipsorum civium supernorum consortes nos efficiat. Illuc enim summo studio properare debemus, ubi sine interruptione manere speramus, ubi nullus timor de morte, nulla dubitatio de hoste. Ibi vita sine fine, iuventus sine senectute, lux sine tenebris, gaudium sine tristitia, voluntas sine molestia, requies sine labore, satietas sine fastidio, claritas sine nube. Haec autem vita horrenda est et laboriosa, fragilis et fastidiosa, caduca ac misera, deceptrix atque dolosa, et aerumnis ac scandalis plena. In luctu nascimur, in labore vivimus, et in dolore morimur.

Et quod peius est, et super omnia magis dolendum, quidam peccatis suis exigentibus non confessi, nec contriti, de hac vita migrantes, non solum temporali morte plectuntur: sed et in infernum deducti morte moriuntur perpetua. Vitam etenim suam, sine omni pietate duxerunt, et ob hoc multa tormenta passuri, nunquam vitam consequentur aeternam. Dum enim tempus habuerunt, vitam suam emendare noluerunt, plus gulam amantes quam abstinentiam sectantes, plus luxuriam quam castitatem, magis terrestria quam coelestia, plus creaturam quam Creatorem diligentes. Abstinentia ducit ad castitatem, castitas perducit ad gloriam, et fornicatio demergit ad poenam.

Castitas ad coelum sublevat, et luxuria ad infernum profundat. Castitas sanctis Angelis unit, fornicatio autem daemonibus iungit. Sobrietas cogitationes sanctas instituit, ebrietas vero etiamsi audit verba sancta, in corde non suscipit. Oportet ergo unumquemque verum animae amatorem non solum corpus nutriendo diligere, sed et animam nutriendo nutrire. Videmus naturaliter quod si corpus esurit, cibum quaerit; si sitit, potum appetit; si nudum est, vestimentum desiderat; requiem petit cum laborat; somnum quaerit, dum dormire infestat: et sic de caeteris corporis necessitatibus. Anima autem omnibus his indiget. Praeceptum Domini panis eius est, oratio sancta potus eius, vestis eius veritas et iustitia, requies eius humilitas et obedientia. In hoc etiam convivio aeternae societatis multi sunt vocati, pauci vero electi. (1352)

Alii accipiunt fructum trigesimum, alii sexagesimum, alii vero centesimum (Matth. XXII, 14; XIII, 8). O quam beata est illa anima, cui Dominus Deus dignatus est concedere mansionem in aeterna requie! Et qui hanc mansionem, regnum videlicet coeleste, ingredi voluerit, non debet esse superbus neque avarus, non invidus nec iracundus, non gulosus nec ebriosus, non cupidus nec luxuriosus, non periurus, non homicida, non falsator neque adulter, et sic de singulis.

Quamvis autem infinita mala perpetraverit, de Dei tamen misericordia desperare non debet, sed spem habere debet de Dei misericordia, et fiduciam recuperandi salutem, per vitae suae emendationem et bonorum operum exercitationem. Verba Dei debet libenter audire, et ad ecclesiam diligenter convenire, sacerdotibus saepissime confiteri, omnibus hominibus charitatem firmam tenere. Qui enim charitatem non habuerit, in vitam aeternam introire non valebit. Parvo tempore homo vivit in hoc saeculo. Dum igitur tempus habemus, operemur bonum ad omnes, et vias Domini praeparemus bonas. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salus hominum Christus est.

Si parentes nostros et amicos diligere debemus; quanto magis istum diligere tenemur, qui et nos et nostros fecit et creavit parentes? Hunc amemus qui universae dominatur creaturae, scilicet Deum. Diligamus proximum, sicut et nos: quia de terra sicut et nos proximi nostri sunt formati, ut per hoc vitam mereamur aeternam, ipso adiuvante qui vivit et regnat, etc.