Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XV
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1259) SERMO XV. DE FIDE TRINITATIS A SIMPLICIBUS NON INVESTIGANDA, ET SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI CONTRA SEPTEM VITIA
Scriptum est, fratres charissimi, quod non debemus loqui sublimia, tanquam sapientes mundi gloriantes. Ait enim propheta, Nolite multiplicare loqui sublimia (I Reg. II, 3) . Hoc autem verbum ad vos maxime dirigitur, qui rusticani estis, in silvis habitantes, licet cives sanctorum et domesticos Dei vos nullatenus dubitare debeatis. Nolite igitur multiplicare loqui sublimia. Quae sunt ista sublimia, de quibus non debemus multum loqui, nisi de Dei omnipotentia, de Unigeniti eius coaeternitate, de sancti Spiritus magnificentia? (1260)
O fratres mei et laetitia cordis mei, si volumus scire quantum Pater immensus sit; apprehendere non valemus. Si imaginari cupimus, quomodo Filius coaeternus sit et consubstantialis; mens humana omnis naturalis succumbit. Si scire desideramus, quomodo Spiritus sanctus omnia continet, et non continetur; omnis humana ratio deficit. Ideo haec omnia discutere non curemus.
Quare non, nisi quia nullo modo valemus? Propterea, fratres mei, sciatis, quod ubicumque quaeritur de unitate Trinitatis, magna est adhibenda cautela: quia nec periculosius alicubi erratur, neque laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Veniat igitur contra volentes scire ultra quam necesse est, sanctus ille Salomon, et reprehendendo atque docendo dicat, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scruteris (Eccli. III, 22).
Surgat etiam Paulus columna fidelium, et lumen orbis terrae, et sua voce confundat omnes philosophantes, nomen Christi portantes, volentes sapere plus quam oportet sapere. Non tamen dico, fratres, quod omnino non quaeratis; sed quaestiones in divinis vos qui grossi estis, multiplicare loqui non debetis. Quaerite tantum vos qui spirituales estis, quomodo praecepta Dei servare possitis, quomodo diabolum in eremo superare debeatis, quomodo patientiam, quam Christus docuit, amplecti valeatis. Haec enim servus Dei semper legere et adimplere debet. Natura denique nostra fragilis est; et tamen ratione comprehendi non potest. Philosophus etiam Aristodemus annis multis insudavit naturam apis investigare; nec finaliter potuit. Quomodo ergo nos Trinitatem capere valemus? Cur miramur, o fratres, qui lutei sumus, et ventrem stereoribus plenum portantes; si nescire possimus Dei naturam? Numquid et Angeli ipsam in coelo investigare possunt? Certum est, quod non. Quid enim sciunt, nisi quod Deus trinus et unus est, et omnia sine labore et poena creavit et gubernat? Nolite ergo, fratres, loqui sublimia, nolite sapere plus quam oportet sapere.
In die iudicii non damnabuntur Christiani, nec rationem reddent quia philosophiam, vel dialecticam, vel astrologiam, vel musicam ignoraverunt; nec de hoc quod naturam Dei scire non potuerunt: sed ideo damnabuntur, quia Deo obedire neglexerunt. Ideo scitote, fratres, quod melius est pie confiteri ignorantiam, quam temere scientiam vindicare: quia temeritas poenam habet, sed ignorantia promeretur veniam. Sufficiat nobis scire de mysterio Trinitatis tantum, quantum Dominus discipulis suis exposuit. Nemo enim novit sic de natura sua dicere, sicut ipse qui ait,
Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Tres aperte pronuntiat personas: sed unitatem ostendit dicens, in nomine; non enim dixit, In nominibus. Trinitas enim non dividitur: indivisibiliter et singulariter unaquaeque persona Deus est, et vita vel deitas indivisa in opere, concors in voluntate, par in potentia, aequalis in gloria; nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus. Sancta ergo Trinitas unus Deus est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et ne tres deos putaremus esse, ait Apostolus, Ipsi gloria, non, ipsis. Ipsi quidem gloria semper sit, qui ait, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . Cum enim singulariter dicit, imaginem; ostendit unam esse naturam eius, ad cuius similitudinem homo fieret: cum vero pluraliter dixit, nostram; demonstrat Deum non unam esse personam, ad cuius imaginem homo fiebat. Si enim essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non dixisset, nostram; sed, meam: nec, faciamus; sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent essentiae, non dixisset, nostram; sed, nostras. Et ideo cum dicit, Ad imaginem nostram; indicat trinitatem unitatis, ad cuius imaginem factus est homo noster interior, qui similitudinem sanctae Trinitatis retinet. (1261)
Sicut enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, non tamen tres deos credimus, sed unum Deum tres personas habentem; ita anima intellectus, anima voluntas, et anima memoria: non tamen tres animae in uno corpore sunt, sed una anima; quae licet unius sit substantiae et naturae, tres tamen habet dignitates, intellectum, voluntatem, et memoriam. Et sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita per intellectum generatur voluntas, et ex his duobus procedit memoria.
Sine his tribus anima perfecta esse non potest, nec horum trium unum sine aliis duobus aliquid integrum consistit. Nec solum sufficit intellectus, nisi sit voluntas in amore: nec haec duo, nisi addatur memoria, quae semper in mente intelligentis et diligentis manet eligens. Universitatis enim conditor Deus omnes motus animae ad bonum facit: intellectum, ut intelligamus quod iubet; voluntatem, ut sit in amore eius; memoriam, ne obliviscamur quod imperat. Eia ergo, fratres mei, et corona matris meae; nolite discutere, nisi quantum vobis necesse est ad salutem: nolite sapere, nisi quantum oportet sapere. Quid enim oportet sapere, nisi quod Deus trinus et unus est? Quid aliud necesse est nobis, nisi declinare a malo, et facere quod bonum est?
Quid aliud necesse est, nisi quod bona cognoscamus et mala? bona, ut sciamus ea rapere; mala, ut sciamus ea devitare. Non est igitur malum scire malum: quia nisi cognoveris, quomodo vitare poteris? Per legem namque peccatum cognovi (Rom. VII, 7) , ait Apostolus; quia ante legem peccatum non cognovi, sed per legem datam quid tenendum, quid vitandum erat cognovi. Malum ergo scire non est malum: sed quod malum est operari, malum esse quis Paganorum unquam dubitavit? Necesse est ergo scire, quod superbia mater est et caput omnium vitiorum. Ab ea enim descendit inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, voluptas carnis, in qua continetur gula atque luxuria. Ascendit quis, fratres mei, ad sapientiam mundi, et dum considerat honores sibi a discipulis exhibitos, extendit alas suas usque ad terminos orbis terrae, et de se praesumens gloriatur, et sic superbiendo et praesumendo mox inanis gloria praesumentem aggreditur, dum ab aliis quaerit gloriosus videri. Et dum sic quaerit, a quibusdam considerat et videt se despici, dicentibus, Non est quod a multis creditur. Plures namque sunt eo acutiores, et plures eo meliores non dubitamus.
Inflatus vero ille, qui se putat omnia scire vel singula possidere, videns quosdam altiores se, mox eum invidia aggreditur, cuius vestigium ira imitatur, et non valens iram opere perficere, tristatur; et quaerens consolationem tristitiae, avaritia tangitur, ut habeat unde transcendere valeat omnes. Et ecce, dum divitias congregat et acquisierit, statim in gulae et luxuriae foveam cadit. Sed, o grandis misericordia Salvatoris! Spiritus enim pietatis per contemptum mundi ordinavit, ut expelleret avaritiam: sed quia abiecta avaritia, saepe mala comprimitur tristitia, datur spiritus scientiae, ut ostendatur quae sit bona vel mala tristitia. Si ergo scientia bonam tristitiam adducit, quae surgit ex dolore peccatorum, expellitur tristitia saeculi, quae mortem operatur. Sed quia multi sunt istis omnibus carentes, sicut sunt iracundi; ideo datur spiritus fortitudinis, qui per temperantiam refrenat iracundiam. Talis fortis est, imo fortior, qui vincit animum, quam qui capit urbem. Sed quia adhuc invidet fortius imperanti; datur spiritus consilii, qui per amorem proximi eiicit invidiam.
Sed quia pro tantis meritis saepius vult laudari, ideo datur spiritus intellectus, per quem intelligit quid sit. Sed quia invenit se nihil esse; ideo ante Deum humiliatur, et sic per humiliatem spiritus intellectus eiicit inanem gloriam. Sed quia aliquando non curat extrinsecus, solet tamen saepe de se interius gloriari; ideo datur spiritus sapientiae, per quem incipit Deum cognoscere. (1262) Eius autem bonitatem et misericordiam quis cognoscens, ipsum toto cordis affectu diligit, et sic sapientia per charitatem expellit superbiam, qua expulsa per gratiam efficimur templum Dei et habitaculum Spiritus sancti.
Amen.