Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1292) SERMO XXXII. AD LEPROSOS, UT PATIENTIAM TENEANT

 

Fratres mei dilectissimi, scio quod percussit vos Deus, et leprosi facti estis usque ad diem mortis vestrae. Ideo obsecro vos in Domino nostro Iesu Christo, cuius pretioso sanguine redempti estis, ut non deficiatis in tribulationibus quae sunt pro gloria vestra: scientes, quod per carnis afflictionem, mentis infirmitatem occidimus. Spiritus enim deficit, dum misera caro gaudendo quiescit. Ergo si paupertas urgeat, si luctus moestificat, si stomachus doleat, si pectus vel venter infletur, si totius corporis dolor vos inquietat, si calamitas vos undique vexat; semper vos laetificet in omnibus laboribus et periculis vitae huius amor vester in Deum, et pia patientia, et certa spes supernorum.

Despiciamus ergo divitias corde, et erimus locupletes. Despiciamus inimicorum supplicia, et erimus semper victoriosi. Despiciamus corporis sanitatem, et aeternam quietem et sanitatem recipiemus. Igitur vobis infirmantibus et languentibus patientia summe necessaria est.

Nullus enim beatus esse poterit, nullus coelorum civis efficitur, nullus amicus Dei constituitur, qui inter mala patiens non inventus fuerit. O patientia, tu omnia vincis adversa, non colluctando, sed sufferendo; non murmurando, sed in omnibus gratias agendo. Ipsa enim patientia est, quae faecem totius voluptatis abstergit: ipsa quae limpidas animas Deo reddit: ipsa navis quae ad portum cunctos suos amatores perducit. Ipsa est per quam infernus clauditur, et paradisus aperitur suis amatoribus. Ipsa est per quam omnis, et sine qua nullus iustificabitur. O si grave vobis est quia leprosi estis, patientiam in cunctis habete. Elevate capita vestra, et corde aspicite vulnera Salvatoris nostri in ligno pendentis, poenas morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis.

Quid aliud videre poterimus, nisi caput inclinatum ad vocandum et parcendum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum? Haec quanta sint, cogitate vos qui doletis: haec in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui pro vobis totus fixus fuit in cruce. Et quid plura Salvator noster pro nobis sustinuit, quid plura patienter portavit. Tota enim vita sua plena fuit dolore; et tandem ad crucem perveniens per passionem, ludibriis exponitur qui est vere palma victoriae, spinis coronatur qui spinas peccatorum venit confringere, ligatur qui sine labore et poena solvit compeditos, ligno suspenditur qui erigit elisos, aceto potatur fons aeternae vitae, disciplina caeditur, vulneratur salus, vita moritur. Occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors. Ecce, fratres, Christi patientia, ecce Christi bonitas et clementia. Et si placet etiam plura audire, possumus et adhuc plura de Christo praedicare. Non igitur taedeat vos audire. Nam et si fatigaremini, vobis non amplius praedicarem. Cupio enim consolari vos, et non tristari.

Nam si taedium est, dicite: si vero gaudium, audite. Ecce enim venit Salvator regens sidera, et sugere voluit ubera. Ipse qui panis est esurire voluit, ipse fons sitire, ipse lux dormire, ipse quies fatigari, ipse veritas occultari, ipse iudex vivorum et mortuorum a mortali iudice condemnari, ipse iustitia ab iniustis iudicari, ipse unitas mutari. Nihil enim tam salutiferum nobis est, quam quotidie cogitare quanta pro nobis pertulit Deus et homo. Ecce enim Salvator passus est, leprosus in cruce factus est, patiens factus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius. Quod si feceritis, non solum infirmitatem non moleste portabitis, sed cum propheta clamare voce et opere non desistetis: Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. XXX, 11). Sed dicetis, O quam grave, o quam inhumanum, o quam forte est inter homines habitare non posse! (1294) Ecce enim separati sumus ab urbibus, gentes nos spernunt, parentes nos odiunt, consanguinei fugiunt, amici nos deserunt, separati sumus a castris, ac si ex hominibus nati non essemus. O fratres mei, attendite patienter, et nolite turbari; nam verum est quod dicitis, sed nolo vos ignorare quod legitis: ait enim Dominus Moysi, Non habitabit in domo mea plenus lepra (Levit. XIII, 46).

Cur ergo turbamini, si inter homines habitare non potestis? Numquid mundi cives hoc praestare nobis potuerunt? Numquid domum Dei vobis aperire potuerunt? Numquid per eorum conversationem efficiemini meliores? An ignoratis quid dictum fuerit sancto viro Antonio, Si cupis salvari, fuge homines, fuge mundum et pompas eius? Cur ergo turbamini, si inter homines conversari non potestis? Ecce enim sanctus Iob iustus, sapiens, dives, rectus et timens Deum, et tamen leprosus efficitur; tamen non conqueritur, extra castra proiicitur, ab hominibus despicitur et deseritur.

Ab uxore blasphematur; tamen non conqueritur, nec labiis suis contra Deum mortaliter locutus est, considerans aliam vitam cito esse venturam. Non ergo turbemini, sed considerate quia propter peccata vestra percussit vos Deus, vel ut examinet vos. Ecce enim Maria, quia murmuravit in fratrem suum Moysen, leprosa est facta. Azarias rex, quia praesumpsit, leprosus factus est: et Giezi, quia simoniam commisit, et Naaman, quia se glorificavit. Vos etiam quandoque modo percussi estis, patientes estote, et gratulanti animo suscipite illam; ne pariter hic et in futuro aeterna tormenta patiamini. Confortamini ergo, et nolite timere.

Ego vobiscum esse credidi tertia die Paschae: sed quia Valentinus noster migravit a saeculo, propterea vobiscum esse non potui. Sed nunc fractis argenteis vasis de bonis ecclesiae Hipponensis, vobis in necessitatibus et pro captivis providere volui. Consoletur autem nos Deus, qui suos consolatur in omni tribulatione.

Amen.