Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1294) SERMO XXXIII. DE DETESTATIONE EBRIETATIS, CUM TERRIBILIS CASUS ENARRATIONE

 

Non miremini, fratres charissimi, si hodie ter sermonem Deo auxiliante perfecero. Accidit hodie terribilis casus, ut omnes audistis, propter quem non solum ad ecclesiam Hipponensem omnes antiquiores habere volui, sed etiam omnes feminas et infantes in unum congregari praecepi. Quibus congregatis, cum dolore et anxietate vobis enarrare intendo, antequam pateat in plebe, quid accidit praeclarissimo civi nostro Hipponensi Cyrillo. Ecce enim, ut scitis, potens erat inter nos opere et sermone, et fere dilectus ab omnibus.

Filium, ut scitis, habebat, et eum unicum possidebat: et quia unicus erat, eum superflue diligebat et supra Deum. Ideo superfluo amore inebriatus, filium corrigere negligebat, dans etiam potestatem faciendi omnia quae placita essent illi. O dolosa libertas! o grandis filiorum perditio! o paternus amor mortiferus! Ecce filios se dicunt diligere, quos iugulari procurant.

Dicunt eos amare, quibus iam suspendia parant. Dicunt patres filios se nutrire; sed ecce iam pater et filius ambo in foveam cadunt. Quare pater cum filio cadit in foveam, nisi quia pater caecus est, quia malus, et quia salutem suam et filiorum suorum videtur negligere? Quo et quo modo pater haec neglexerit, nisi quando filio libertatem donavit, quando eum corrigere neglexit, quando virgae pepercit, quando ei semper serenam faciem demonstravit? Cupitis audire nunc quomodo pater et filius in foveam cadunt? Licet enim sciatis, tamen quia necesse est ut vos quamdiu vivitis timeatis, ideo quae hodie facta sunt iterum dicere non erubesco. (1295) Ecce enim Cyrillus vester filium habebat ut scitis, quem corrigere negligebat, et luxuriose vivendo consumpsit partem bonorum suorum: sed ecce hodie ebrietatem perpessus, matrem praegnantem nequiter oppressit, sororem violare voluit, patrem occidit, et duas sorores vulneravit ad mortem. O magna diaboli dominatio! patrem quem post Deum revereri debebat, occidit; matrem a qua portabatur, praegnantem oppressit; sorores quas tenerrime diligere debebat, voluit violare, et duas vulneravit ad mortem.

O dolorosa ebrietas, omnium malorum mater, omnis luxuriae soror, omnis superbiae pater! O ebrietas tu mentem caecas, iudicio recto cares, consilium nullum habes, blandus daemon es, venenum dulce es, peccatum suave es. O ebrietas, numquid non per te inflatur stomachus? numquid non per te putrescit anhelitus? numquid non oculos caecas? numquid non cuncta membra debilitas? numquid non mortem acceleras? numquid non bursam evacuas? numquid non dominium recipis ab homine? numquid bestialem et irrationabilem te diligentem tecum ducis? O ebrietas, discant te diligentes agnoscere, discant te devitare, iterum discant te devitare, discant te velut mortem effugere; quoniam qui te dilexerit, regnum Dei non consequetur. Ergo, o fideles, abstinete, et nolite inebriari vino. Non enim sufficit abstinere: sed abstinentes alios abstinere doceatis, docentes quomodo Lot inebriatus cum filiabus iacuit; Samson etiam vino repletus per meretricem inimicis traditur. Audite, fideles, audite Isaiam dicentem, Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut in vino aestuetis (Isai. V, 11,) !

In veteri etiam Lege praeceptum erat, quod sacerdotes cum ingrederentur templum ministrare Domino, omnino non vinum biberent. Si ergo hoc erat, dum templum tantum ingrederentur; et quid nos miseri facere debemus? O quam plures sunt ex vobis qui prius tabernam visitant, quam templum; prius corpus reficiunt, quam animam; prius daemonem sequuntur, quam Deum? O fideles non fideles, quid vobis cum vino? Numquid vinum factum est ut deficiatis maledicentes nomen Domini? Abstinete ergo a superfluo potu, ne rebelles efficiamini.

Quamdiu enim Adam abstinuit, tamdiu obediens fuit, tamdiu bonus, sanctus et iustus permansit. Sic et Elias tamdiu miracula fecit, quamdiu pane et aqua refectus est: sed postquam carnes comedit, et vinum bibit in saturitate, miracula non legitur fecisse. Eia ergo, fideles, casum superius assignatum inter caetera considerantes Deum timete, et timentes eum ferventer rogate, ut ab his et ab omnibus malis liberet nos semper.

Amen.