Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1297) SERMO XXXV. AD IUDICES, UT CAVEANT, NE ODIO, AMORE, PRETIO, PRECIBUS, VEL TIMORE CORRUMPANTUR, CAETERAQUE VITIA DECLINENT, ET IUSTITIAM SERVENT

 

Rogatus a vobis, o iudices, licet cum Fortunato Manichaeorum presbytero longa disputatione gravatus, sermonem vestra dilectione devictus facere, Deo auxiliante, non distulimus. Ecce enim nunc congregati estis in domo episcopi, convenistis omnes in unum, non ut sophismata audiatis, non ut poetarum curiositatem intelligatis, non ut beatos vos esse praedicem; sed solum ut quid pro vestra salute necessarium fuerit audiatis, et audientes operibus adimpleatis.

Vos enim reputati estis ab hominibus duces populi, iudices terrae, orphanorum patres, viduarum mariti, iustitiae zelatores, reipublicae amatores. Cavete ergo, ne corrumpamini odio, amore, pretio, precibus vel timore. Decet igitur iudices non solum quod diximus adimplere, sed cum Dei adiutorio calcare superbiam, abominari luxuriam, abhorrere falsitatem, despicere avaritiam, quae noverca dicitur esse et summa inimica iustitiae.

Ipsa enim est quae patrem nescit, matrem ignorat, amicos perdit, et se ipsam relinquit. Decet igitur iudices non avaritiam, sed largitatem sectari, et amare parvulos, pusillis et orphanis faciem serenam non solum verbo, sed opere demonstrare. Non enim avertere faciem debent a paupere, nec priores dedignentur conservare fideles, nec cervicem erigere debent quosdam despiciendo: scientes, quod moritur pariter doctus et indoctus. Decet igitur iudices gratiam, quam divinitus receperunt, sollicita mente custodire, fidem ostendere, zelum rectitudinis conservare. Decet etiam iudices clementiae esse cultores, detestatores saevitiae, cunctis benignos, ad iram tardos, ad misericordiam festinos, in adversis firmos, in prosperis humiles et cautos, et quibuscumque dignitatibus sublimatos se ipsos agnoscant, et caveant, ne suos inferiores despiciant. Decet etiam iudices sapientes esse, et in lege doctissimos, ne dicere valeant, tanquam legem sanctam ignorantes, bonum malum, et malum bonum. Decet etiam iudices plus Deum timere, quam alii homines; plus de salute animarum curare, quam corporis; plus honorem Dei, quam marsupia plena diligere. Sed vae vobis, o iudices, vae vobis in aeternum et ultra; quia non est in vobis veritas, non misericordia, non pietas, non iustitia, nec scientia Dei potest in vobis inveniri.

Quid enim inter vos regnat? Avaritia, mendacium, clamor, apparentia, perversio sacrae legis, dicentes malum bonum, bonum malum. Ecce acceptio personarum. Non est enim veritas in vobis. Diminutae sunt a vobis veritates. O patres pauperum, o vere non patres, sed praedones! Quare non patres? Quia ubique per vos opprimuntur, nec est qui misereatur pupillis Dei: sed si dives locutus fuerit, mox tacuistis, causas suas usque ad nubes perduxistis. O iudices scientiam et iustitiam mundi amantes, attendite quid agitis. Nam scientia mundi pleni estis, et in ipsa moriemini. Quae est enim scientia mundi, nisi thesaurum congregare, lucrum terrenum acquirere, decipere proximum, mentiri, iurare, iustitiam caute pervertere, et similia in cunctis agere? Ista enim est sapientia huius mundi. In istis fere quasi tota vestra vita consistit; et ideo attendite qui iudicatis terram, quod sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Sed dicitis, O episcope, hanc scientiam non amamus, furtum non committimus, proximum non decipimus nec offendimus. Quare? Quia nihil aliud recipimus, nisi quantum nobis donare voluerit.

Ego autem dico vobis, quod tantum fecistis, quantum facere potuistis. (1298) Non plus vobis fuit datum; ideo non plus recepistis. Quantum potuistis, fecistis. Leves causas magnas fecistis. Nam etsi vi non rapuistis, et proximum in via non depraedati fuistis; latrones tamen esse potestis. Latro enim timet malum, et ubi non potest, non facit; et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, et non manum. Lupus enim frequenter venit ad ovile, et quaerit rapere oves, quaerit lacerare, quaerit devorare. Vigilant tamen pastores, latrant canes; et sic lupus timendo fugit.

Numquid non tamen lupum non esse dicimus? Absit. Sic et vos facitis quantum potestis: si plura possetis, plura faceretis. Eia igitur, o iudices; attendite, ne cum falsis iudicibus Susannae confundamini. Suscitabit enim Dominus spiritum Daniel, et ponet spiritum eius, et sapientiam pueri sui Danielis in mentem alicuius iuvenis, et sicut fecit in Susannae iudicibus, confundet omnes falsos testes cum iudicibus; et tunc scient quid profuerit sibi sua scientia. Considerate ergo, o iudices terrae, quid per Oseam servum suum Deus loquatur. Ait enim: Visitabo populum meum, et iudices, et vias eorum, et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9).

O quam horrendum est incidere in manus Domini! O quanta ultio, o quanta miseria malis erit in die novissimo! Expellentur enim mali mercatores, falsi iudices de domo Domini, exsulabunt a domo Dei, expellentur a paradiso, et ibunt in locum ubi semper erit fletus et stridor dentium. Ideo attendite ad consilium meum, aperite cordis portas. Surgite qui dormitis, legite Isaiam prophetam, sequimini eum; non cras, sed hodie; non tamen hodie, sed et nunc. Ait enim Propheta: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, quia misericors est (Isai. LV, 7).

Currite, iudices, ne iudicemini, ad patrem misericordiae; quaerite veniam, reddite quod recepistis illicite. Quaerite veniam, quoniam prope est omnibus invocantibus eum in veritate. Ipse est qui sanat contritos corde, et humiles spiritu, et corde tribulatos salvabit. Ambulate dum lucem habetis, dum dies est. Ecce, o iudices, veniet iam nox: quia venit iam mors, in qua non erit licitum ambulare. Cogitate quid estis, quo ituri estis. Parentes enim vestri praedicant mortui, sepultura clamat, infernus ululat, daemones exspectant, sacerdotes praedicant: quid superbis, terra et cinis? O iudex qui Deum non agnovisti, dum iuxta tumulos patrum tuorum transis, scias quod mortui clamant,

Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Homines enim fuerunt, sicut et vos divitias possidendo. Ubi modo ipsi sunt, sic et nos erimus. Ubi superbia eorum, ubi conscientia, ubi cathedra magistralis, ubi honor discipulorum, ubi indumenta serico et pelle decorata? O cinis et pulvis! o iudex, quid es et quid eris, considera Non ergo tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira eius, quia iuxta est dies perditionis, et adesse quidem necesse est, et festinant tempora. Nemo ex vobis tamen desperet, nemo diffidat de Dei misericordia.

Sed attendite quia nulla culpa tam magna est, quae non habeat veniam. Et ne aliquis desperet, Mariam illam peccatricem, dominam luxuriae, vanae gloriae matrem, sororem Marthae et Lazari in exemplum assumite, quae postmodum Apostolorum apostola meruit nuncupari. Adiuvet autem nos ipse Deus et homo, qui pro nobis nasci et mori dignatus est.

Amen.