Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO IX
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1250) SERMO IX. DE IRA ET ODIO
Fratres mei dilectissimi, sicut omnium habere memoriam, et in nullo errare, non humanitatis, sed deitatis solum est; ita turbari, pati et oblivisci solum humanitatis est, non deitatis. Nam Deus non mentitur, ut homo; nec, ut filius hominis, irritatur. Humanum est ergo, fratres mei, turbari et irasci; et iram incurrere, bonorum et malorum communis est conditio: sed in ira vel odio perseverare, diabolicum est. Ideo vos qui spirituales estis, maxime attendere debetis, ne ira in sinu stultorum requiescat.
Fatuus enim statim iram suam indicat. Fortiter tamen spiritum irascibilem continere, magnae prudentiae et perfectionis est. O monache, noli irasci: nam nomen et habitum sanctae religionis in hac vasta solitudine portamus. Custodite igitur vos ab omni turbatione: non enim decet servos Dei turbationem incurrere. Numquid enim proderunt vobis vestra ieiunia, vestra abstinentia, vestra sacrificia?
Ab ira denique, fratres mei, procedit rancor, a rancore odium, quod est ira inveterata in animo: inde nascitur homicidium, et si non opere, saltem voluntate: inde contumelia; inde detractio, inde suspicio et iniuria, quae sunt opera carnis et diaboli.
O monache, depone iram, destrue rancorem, mitiga furorem; ne filius perditionis efficiaris. O quam melius esset monacho, in saeculo vivere pacifice, quam in monasterio cunctis bonis ornatum in ira et furore litigare, et odium in corde tenere! Nec Deum laudare, nec ab eo exaudiri meretur, qui odium servat in corde. Qua fronte, o monache, quo affectu, qua devotione a Deo potes veniam postulare, si fratrem dum odis, petis quod tibi dimittat sicut et tu debita dimittis? Crede igitur mihi, quod tantum tibi dimittet, quantum et tu dimittis alteri. Dimittamus ergo, fratres mei, iram, quae recte significatur per Lazarum quatriduanum fetidum: quia qui iram in corde portat, infamiae fetor statim eum corrumpit.
Si ergo ira in animo nascitur, mox refrena eam, allide eam ad petram, suffoca eam exemplo tui Salvatoris, qui percussus in una maxilla, mox praebuit alteram. Nam si hoc prior ipse non fecisset, mihi facere non praecepisset. Eia ergo, fratres mei; discite ab illo qui dixit se esse humilem et mitem: discite opere, quod saepe legistis ore.
Sol non occidat super iracundiam vestram. Si enim frater tuus in te peccaverit, vade ad eum, invita eum ad pacem, da ei osculum; et lucratus es fratrem. Tu vero qui offendisti, non differas pergere, non differas fratrem reconciliare, vade ad eum, et pete veniam. Et si verbo offendisti, et tu verbo reconcilia; si facto, quod Deus avertat, placa eum facto. Sic enim decet servos Dei facere, sic decet eos daemones expellere, et sanctos Angelos introducere.
Nam ubi ira regnaverit, ibi omnino princeps diabolus erit, nec inde aliquid boni exire poterit. Fugiamus igitur iram, fratres mei, quae rationem suffocat, mensuram iustitiae ignorat, solem iustitiae nescit, amicitias rumpit, de facili aufert pacem, mentis sapientiam calcat, sapientes infatuat, monachos deviat, sacerdotes suffocat, castitatem evacuat, gravitatem in pastoribus dilacerat. Nec ira repletus, consilii potest esse capax. O monache, intuere caput tuum; nam in cruce positus pro suis crucifixoribus exoravit. Et primicerius martyr Stephanus pro suis lapidatoribus genua flectendo clamavit, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59) . Sed si non tantae perfectionis sumus, ut bonum reddamus pro malo, saltem pro malo malum non reddamus. Non tamen per pusillanimitatem remittendae sunt iniuriae, sed per sapientiam quae est in Christo Iesu. O quanta, fratres mei, huius peccati labes!
O quam grandis et lata miseria tam corporis quam animae! (1252) nam corpus quietem, et alacritatem amittit; sed et anima vitam perdit aeternam. Veniunt enim et revertuntur ad nos per iram pristina peccata; et sic confundimur et damnamur. Nos vero, fratres, qui christiani veraciter sumus, relinquamus vindictam illi qui ait, Mihi vindictam, et ego retribuam (Hebr. X, 30) . Quidquid enim ad te pertinet, dimitte illi. Numquid non ipse mirabiliores vindictas facit, quam nos imaginari possumus? Non tamen hoc sibi petere debemus, aut affectare, sed pro eis mente et puro corde orare. Nam dum nostras iniurias facere petimus, quod Dei est usurpamus. Orare tamen sine intermissione debemus, ut vindicet sanguinem suorum servorum, non ad damnationem, sed ad correptionem, qui est benedictus in saecula.
Amen.