Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO II

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1237) SERMO II. DE PACE

 

Fratres charissimi, o si sciretis quanta sit virtus pacis, et quantum vobis in solitudine commorantibus necesse sit. Tanta est enim virtus pacis, quod in eius dignitate Apostolus omnes suas Epistolas scribebat, dicens: Pax vobis et gratia a Domino Deo nostro. Hanc autem salutandi formam nobis primitus donavit Christus, dicens: Pax vobis (Ioan. XX, 19, 21) .

Hanc pro testamento Christus Apostolis dereliquit, tanquam summum bonum, sine quo nullus vivere deberet. Sic etiam Pater coelestis elementa et planetas caeteraque similia insensibilia ordinavit, ut vinculo pacis simul complecterentur. Sic etiam ordinavit gloriosos exercitus angelorum, ut post eorum descensum, scilicet malorum, nulla esset inter eos discordia, sed pax plena atque perfecta. Haec est illa gloriosa pax, quae fluctus malarum cogitationum eructat, mentem fluctuantem illaesam reservat, conscientiam purgat. Christianus dici non debet, qui pacem corde, ore et opere non habet.

Qui in hac non sperat, in lubrico pedem ponit, in tempestate navem collocat, in praecipitio se illaqueat, in arena semen seminat. Haec est illa perfecta pax, quae mentem a vitiis purgat, vermem conscientiae rodit. O pax, eremitarum mater, coenobitarum pater, monachorum soror! Tu Patriarcharum vinculum, tu Prophetarum vehiculum, tu Apostolorum refugium, tu martyrum solatium, tu confessorum balteum, tu virginum tripudium, tu viduarum specuium, tu coniugatorum spectaculum, tu malorum praesidium, tu tyrannorum odium, tu latronum suspendium. O pax, Dei aedificium! te non possunt destruere principum fulmina, insultus daemonum te in nullo laedere possunt. Tu pauperem divitem facis, tu divitem mendicantem producis: tu contenta in cunctis, tu ditior universis, tu homines Dei filios facis. O pax! sine te reges non regunt, sine te regna non valent.

Numquid sine te ieiunia, orationes, eleemosynae caeteraque bona nobis prodesse possunt? Absit. (1238) O monache, habeto pacem in cunctis: nam si fratri tuo irasceris, si proximum odis, tibi contradicis in oratione dominica: clamat enim monachus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) . O monache, si pacem non diligis, si proximum odis; quo iure, quo pacto, qua fronte tibi petis dimitti, qui proximo rancorem non dimittis? Habete ergo pacem cum omnibus, omnium tamen vitia odientes. Habete in corde, in ore et in opere pacem. Nam si Cain pacem habuisset in corde, non irruisset in fratrem. Si Absalon pacem habuisset in ore, non sprevisset patrem. Si Iudas habuisset pacem in opere, non fugisset ad laqueum. O quam bonum, o quam iucundum, est habitare fratres in unum! ut unum sit cor, una voluntas, una omnium anima, et una forma vivendi: nam diabolus intrare non potest domum vel mentem in qua pax dominatur. O quam iucundum est habitare fratres in unum! Tanta est enim eminentia istius virtutis, quod de ea propheta prius miraretur, quam ostenderet quid esset, vel quid utilitatis haberet.

O quam grandem admirationem praeposuit, quando dixit, Ecce. O quam mirabilem utilitatem praedicavit, quando subiunxit, Quam bonum et quam iucundum (Psal. CXXXII, 1) ! Sed scire debetis, fratres mei, quod quaedam sunt bona quae non sunt iucunda, quaedam iucunda quae non sunt bona. Verbi gratia, bona sunt ieiunia, vigiliae, macerationes, et similia. Haec enim sunt bona, et non iucunda, quia caro in his non iucundatur, sed laeditur. Iucunda quippe sunt comessationes, ebrietates, sed non sunt bona. Haec agentes laetantur cum male fecerint, et exsultant de rebus pessimis. O monache, vix poteris invenire in praesenti unum, quod sit bonum et iucundum. Cupis tamen illud unum invenire? Perquire pacem, et amplectere eam. Haec est enim sola virtus, quae bonum habet et iucundum. Haec est illa bonitas, quae nos habitare facit unius moris in domo; ut simul vivere simulque mori semper optemus. In praesenti enim simul habitamus, et in futuro capiemus bravium iucunditatis aeternae. O pax, tu mentis serenitas, tu tranquillitas animi, cordis simplicitas, amoris vinculum, charitatis consortium. Haec est illa summa felicitas, quae simultates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis placet, a cunctis optatur: sed a cunctis malis illa quae bona est pax fugitur, et oditur ut mors.

O pax, tu nescis extolli, ignoras inflari. Beatus qui te habet: maledictus qui te odit, et qui te impedit et frangit inter homines; quoniam antichristus est, et filius perditionis. O pax, qui te habet, teneat te; qui te non habet, te perquirat; qui te perdidit, te requirat, si filius Dei esse peroptat. O pax, tale bonum es in rebus creatis, tam mirificum, tam gloriosum, quod nihil dulcius solet audiri, nihil delectabilius concupisci, nihil utilius possideri. Spiritus enim humanus sicut nunquam vivificat membra, nisi fuerint unita; sic Spiritus sanctus nunquam nos vivificat, nisi pace uniti fuerimus. Nemo tamen est, ut diximus, qui non velit pacem habere. Interroga omnes, si pacem desiderent: omnes una voce dicent, Hoc amamus, hoc optamus, hoc concupiscimus, hoc volumus. Si ergo, fratres, homines pacem amant, ament et iustitiam, quia duae sunt amicae charissimae. Iustitia enim et pax ipsae se osculantur; sed si amicam pacis non amaveris, numquid ipsa pax te amabit, et tecum habitare volet? Absit. Amate igitur pacem diligentes iustitiam. Haec enim pax hominibus bonae voluntatis datur ab Angelis. Numquid et pravae voluntatis hominibus pacem offerunt Angeli?

Absit. Et qui sunt pravae voluntatis tantum, quantum illi qui superbo oculo et insatiabili corde nunquam dicunt, Sufficit? tales nunquam possunt habere pacem. Propterea, fratres mei, ex quo mundum calcare coepimus, et terrena cuncta despicere, divitias non appetamus: nec nos qui pauperes in eremo sumus, ad superbiam divitiarum extollamur. Nullo enim modo decet nos, ut in hac vita solitaria, ubi senatores fiunt laboriosi, fiant opifices otiosi: et qui venimus relictis divitiis, qui fuimus praediorum domini, simus rustici delicati. Ille denique pacem habet, qui nil appetit de saeculo possidere. Hic tranquillus est, hic gaudet de bonis cunctis, Pagano illo dicente, « Quietissimam vitam agerent homines in terra, si haec duo verba a natura omnium tollerentur, Meum et Tuum. (1239) » O beata paupertas, ubique pacis plena, ubique secura, ubique illaesa, ubique cunctorum amica! Nam qui te amat, veram pacem amat; et qui te non amat, tranquillitatem omnem ignorat. Sed dicet quis servorum Dei, Ecce divites video superbos, elatos, impios et omni bonitate perfecta carentes: unum tamen apparet, quia pacem habent ad invicem. Quid ergo?

Numquid gaudere debeo de eorum nequam concordia? Nescio vel tristari. O monache, scias quod sicut multum nocet discordia inter bonos, ita valde dolendum est, quando pax est inter malos. Tunc enim augentur omnia pessima quae fieri vel cogitari possunt inter homines, quando mali pacifice vivunt: quando vero discordant, tunc mundus aliqualiter tranquillatur. Nam sicut concordia malorum contraria est concordiae bonorum, ita optandum est quod boni pacem habeant, et mali discordes sint. Nam per discordiam mali aliquando optimi efficiuntur, cognoscentes quid sint, quid erunt. Nam dum tribulantur, et eorum facies ignominia replentur, aliquando quaerunt nomen Domini, quod tamen tempore pacis nunquam amabile erat in corde eorum. Orandum tamen est, ut et boni in bono teneantur usque ad finem, et mali convertantur antequam ad finem perveniant.

Vos autem, fratres, pacem ad invicem amate: quae quidem pax custodiat corda vestra, et intelligentias vestras, quae exsuperat omnem sensum.