Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LXVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1352) SERMO LXVI. DE AGENDA POENITENTIA

 

Pius et misericors Deus, fratres charissimi, ad compunctionem et poenitentiam nos hortatur, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu (Ioel II, 12); quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23): et iterum, Noli tardare, inquit propheta, converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V, 8): et iterum, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XVIII, 27).

Convertimini igitur, charissimi, ad Dominum Deum nostrum, tanquam boni servi ad fidelem Dominum. Humiliemus nos in conspectu Dei, et ploremus ante Deum qui fecit nos. Non dedignemur in hoc saeculo agere poenitentiam, et peccatorum nostrorum precari veniam, ut infernalem evadere possimus poenam, ac ad aeternam pervenire laetitiam. Emendemus ergo nos in ieiuniis et vigiliis et caeteris operibus piis, scientes quod cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19): sic enim ait Apostolus,

 Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Si pro carne nostra laboramus, laboremus etiam pro anima nostra, quae dignior est. Si curam habemus pro societate miserae carnis nostrae, quam post paucos annos vermes devorabunt in sepulcro: quanto magis despicere non debemus animam, quae Deo et Angelis eius praesentatur in coelo?

Cogitate, fratres charissimi, quia abundantia pabuli luxuriam administrat; cum caro in tam copiosis deliciis satiatur, et mens tantis mulcetur divitiis, in pinguedine carnium providetur esca vermium. Iterum rogo vos, fratres, quoties iuxta sepulturam divitis transitis, ut diligenter inspiciatis ubi sint eorum divitiae vel ornamenta, ubi gloria, ubi vanitas, ubi luxuriae, ubi voluptas, vel ubi eorum sunt spectacula. Considerate diligenter et videte et agnoscite, quia nihil aliud in eis est, nisi cinis et fetor et vermis. O homo, vide sepulcra mortuorum, et dic tibi tu ipse, et loquens tecum dicere potes, Ecce nunc ex illo misero qui hic depositus fuit, nihil aliud nisi ossa et pulvis evenit.

Et vere, homo si ipsa ossa arida audire volueris, tibi praedicare poterunt et dicere: O miser, quantum pro cupiditate huius saeculi discurris, aut quid superbiae vel luxuriae infelicia colla submittis? utquid te applicasti ad serviendum crudelissimis dominis, vitiis videlicet et criminibus? (1353) Attende ad me, et intellige; considera me, et vel sic tibi horreat luxuria tua vel avaritia tua. Hoc quod tu es, ego fui: et quod ego sum modo, tu eris postea. Si in me permansit vanitas, te non consumat iniquitas; si me luxuria polluit, te exornet castitas; vide pulverem meum, et relinque desiderium tuum malum, etc. Ideo quantum possumus, auxiliante Deo, laboremus, ut aliorum vulnera nobis conferant medicamenta, et aliorum mors ad vitam nobis proficiat: et hoc optime fieri potest, si plus erimus solliciti pro anima quam pro corpore: ut cum caro nostra fuerit in sepulcro posita, anima nostra bonis operibus in coelos elevetur ornata.

O anima, si nos deceperit pulchritudo alienae mulieris, aut concupiscentia carnis, quae est ruina animae, scito quod corpus simul cum anima poenas habebunt. Nam cum caro nostra putruerit in sepulcro, anima nostra torquenda mergetur in inferni barathro. Ecce quales praedicationes ossa et cineres mortuorum quotidie proclamant ad Dominum.

Vere dico, fratres charissimi; quicumque luxuriosus vel negligens ea quae dico cum magno timore suscipere voluerit, et cito ad medicamenta poenitentiae confugerit, et in poenitentia ex hac vita migraverit, paradisi gaudia possidebit. Quam si non egerit, et mors repentina eum praevenerit, sine ullo remedio aeternae poenae cruciatus habebit. Nos igitur, dilectissimi fratres, quantum possumus cum Dei adiutorio, contra carnales concupiscentias viriliter pugnemus: ut devictis huius saeculi voluptatibus aeternum praemium consequi mereamur per infinita saecula saeculorum.

Amen.