Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XXIX
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1287) SERMO XXIX. DE LINGUA DOLOSA
Cupio vos scire, fratres charissimi, quae sit lingua dolosa, a qua eximius Prophetarum David postulabat a Domino liberari, dum dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2) . Et ideo scitote, fratres, quod non solum est lingua dolosa illa quae seminat inter fratres discordias,
quae suscitat lites, quae incitat furores, quae etiam conventus conturbat; sed etiam illam dolosam linguam dicimus, quae te laudare adulando procurat, dicens in facie te esse quod non es. A talibus autem Deum deprecari debemus, ut nos liberet, et liberemur. Quare ab his liberari debemus petere?
Quare eos ut mortem fugere debemus, nisi quia adulatores sunt, quia mendacia diligunt et faciunt, quia falsitatis sunt inventores, quia diaboli fratres, quia veritatis destructores, quia puritatis deviatores, quia odiorum inventores, quia diaboli iaculatores, quia satanae mediatores, quia Dei persecutores, quia animarum invectores, et omnium malorum inventores, mel in ore portantes, et venenum aspidum insanabile in corde hominum conspuentes. Ecce propter quod a Domino liberari postulare debemus. O iniqua lingua et dolosa! o iniqua proditio! o pessima diaboli astutia! o grandis malitia! Non solum per amara verba, sed etiam per dulcia homines illaqueare procurat, ut secum eos perducat ad tartara.
Nam si homo ab homine laeditur, opprobria, contumelias et iniurias patitur, inimicus reputatur ab eo. Credo quod me non diligit, omnino oportet me custodire ab eo, dicet homo: sed si Deo placere volo, me oportet alteram maxillarum sibi praebere, et totum portare in patientia, vel malum pro malo non reddere. Ecce quomodo ad talia remedium est. (1288) Sed si homo beatum me praedicet, et verba adulationis non cognovero, quod remedium habere potero? Ideo, fratres, non solum lingua dolosa est illa, quae mala inter fratres committit, sed et illa quae adulatur.
Si quis verbo tamen non offendit, hic perfectus est vir. Sed quia nemo perfectus in via, ideo necesse est ut alter alterius onera portemus. Nemo tamen alterius onera portare potest, nisi qui habet charitatem. Sed qui charitatem non habet, non solum onera proximi portare non valet, sed nec etiam sua. Quid enim facere debet, qui charitatem non habet? Ecce statim de festuca trabem facit, verbum pro facto reputans factum fuisse putat: et sic dolet, clamat, tristatur, minatur vitam proximo dilacerare: et sic consumitur ille qui charitatem non habet, et onera alterius portare nescit, mori etiam frequenter desiderans, sed mori non potest. Nos vero, fratres, non sic: sed si verberamini a lingua dolosa, non turbato animo, non corde inflato, sed humili et tranquillo, dicite,
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Sic in homine charitatem habente excitatur frequentius amor charitatis. Inflammatur etenim cor et ardet, reviviscunt viscera pietatis, et sic clamare non cessant qui tanguntur a lingua dolosa, Deficit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. XXX, 11)