Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1275) SERMO XXV. DE IEIUNIO, ET UBI FUIT INSTITUTUM

 

Scire namque debetis, fratres dilectissimi, quod hoc solemne ieiunium quod alma mater Ecclesia hodierna die praecipit observari, a creatione hominis in ipso mundi primordio praecepit Deus in paradiso Adae et Evae, ut a fructu arboris abstinerent.

Hoc etiam ante Legem Moyses sanctus observavit, et Legem suscepit. Hoc sub Lege Elias astrinxit, et ad coelum in curru volavit. Eva quamdiu abstinuit, virgo fuit, et in paradiso permansit; sed dum ieiunium violavit, in miseriam corruit, libidinis corruptionem persensit, sub domino constituta remansit, et de paradiso expulsa fuit.

Moyses etiam post ieiunium cum Deo facie ad faciem locutus est, qui ante ieiunium Deum nec videre nec ad eum accedere ausus fuerat. Ierosolyma a Sennacherib tempore Ezechiae regis et Isaiae per ieiunium liberatur, et centum et octoginta quinque millia coelitus interfecti sunt in nocte una, et ne foeterent eorum corpora, incinerati et in pulverem redacti sunt. Tempore etiam Ionae ieiunium praedicantis in cinere et cilicio veniam impetravit.

Numquid et Iosue filius Nave ieiunavit, priusquam per diem et cursum solis et lunae temperavit, et hostes superavit? O ieiunium convivium animarum, beatus qui te amat, sed beatior qui te frequentat! Qui enim ieiunat, ut bonus appareat, ut conservetur, ut sanior fiat, et ut ne corpore nimis impinguescat, non beatus est ille: quia ieiunium quod facit, non virtutis est, sed praesumptionis; non virtutis est, sed attenuationis. Ideo non mundo, sed Deo ieiunare debemus: sic enim sancti patres in veteri Lege faciebant. Decimas enim Deo dabant, et primitias de omnibus bonis suis: sic et nos Deo primitias dare debemus. Quas tunc primitias Deo damus, quando corpore quidem a cibis eleemosynas etiam dando, et mente a vitiis ieiunamus.

Et nunc Deo tales primitiae acceptae sunt. (1276) Sed scitote, fratres mei, quod antiquitus patres nostri fideles ieiunare consueverunt in vigiliis magnarum solemnitatum usque ad noctem: quod laudandum erat et bonum. Sed hoc non solum, sed etiam vigilabant per noctem, et ad ecclesiam ludendo et chorizando conveniebant: quod detestabile erat et malum. Tales non solum Romani erant, non solum Papienses et Ravennates, sed etiam Mediolanenses: de qua turpi consuetudine dolebat Mediolani mater illa, quae me carne et spiritu in Christo regeneravit, et institutum est ipsa instigante a patre nostro sancto Ambrosio, ut vigiliae cassarentur, vel cessarent a cunctis, ut homicidia et fornicationes a fidelibus deponerentur. Solum tamen ieiunium mentis et corporis cum eleemosyna Mediolanensis Ecclesia fidelibus reliquit. Sed dicetis: Numquid in vita nostra semper ieiunare debemus?

O fratres mei, legem meam recepistis, et audistis frequenter inter caetera, quod carnem vestram dometis abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Nolo enim me ipsum ligare. Nolui onera vestra portare: sed hoc solum super vos ponere volui, ut ieiunetis et abstineatis, quantum facere Deo favente potestis. Nolo tamen, quod diebus dominicis ieiunetis: hoc enim haeretici et infideles faciunt. Omne autem ieiunium, exceptis diebus dominicis, bonum est et laudandum, si bene fit. Aliquod tamen est ieiunium devotionis, ut ieiunare vigilias sanctorum Cypriani compatriotae nostri, et Gervasii et Protasii, et similia. Aliud est ieiunium institutionis, ut Assumptionis sanctae Mariae, et Nativitatis sancti Ioannis Baptistae, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Simonis et Iudae, Matthaei, et Andreae, et Iacobi maioris. Istorum enim vigilias ieiunare semper debemus, ut sicut ieiunando cum eis patimur, ita in futurum cum eis pariter gloriemur. Sed mox mihi, fratres, dicetis: Cur festum Nativitatis sancti Ioannis celebramus?

Numquid in peccato conceptus est? Et ideo attendite, quod prius seminatur homo, postea concipitur in vulva, et ibi caro formatur, deinde post dies quadraginta septem creatur anima, et corpori infunditur, secundum sanctum patrem et martyrem Cyprianum, cui in omnibus compellor credere, quia per Spiritum sanctum optime locutus est. Celebratur tamen nativitas sancti Ioannis Baptistae, non prima, sed secunda. Prima enim nativitas fuit in utero, quando anima in utero fuit infusa. Alia vero ex utero, quando venit ad lucem; et haec sine peccato fuit, quia sanctificatus fuit in utero. Haec autem festivitas non solum apud fideles, sed apud infideles vigiliam habet. In hoc festo maxime Pagani infideles ad ecclesiam suam conveniebant vigilantes, ut supra diximus. Sed destructis vigiliis illis, adhuc tamen antiquitatis nomen tenemus; quia dum ieiunamus, vigiliam nuncupamus. Vel aliter dicamus, fratres. Nam dum illa sancta Elisabeth, quae filia fuit sanctae Ismarae, quae quidem Ismara soror fuit carnalis sanctae Annae matris Dominae nostrae, dum gravida esset de Ioanne, ante adventum Virginis sanctificatus Ioannes non fuit; sed salutata Elisabeth a Virgine, mox Ioannes sanctificatus fuit in utero. Merito ergo eius nativitatem celebrare debemus. (1277)

Sed nunc de Apostolis, quorum vigiliae non habentur, dicamus. Festum enim Philippi et Iacobi ieiunium non habet, eo quod inter Pascha et Pentecosten est, quod tempus est gaudii, laetitiae et exsultationis, quia Salvator surrexit a mortuis. Iacobus etiam Zebedaei apostolus apud quosdam vigiliam non habet, eo quod occisus fuerit in diebus azymorum; nec diem mortis eius celebramus, sed potius translationis. Bartholomaeus etiam vigiliam non videtur habere, eo quod una dierum fuerit decoriatus, et sequenti die obiit, et sic si haberet vigiliam, oporteret quod esset in tertia die, quod est contra normam aliorum ieiuniorum. Thomas autem vigiliam non habet, eo quod tempore adventus venit. Barnabas ieiunium non habet, quia de duodecim non fuit.

Matthias ieiunium non habet, eo quod tempore ieiunii sit. Ioannes evangelista ieiunium non habet, eo quod in Gloria in excelsis simus, et gloriam in excelsis Deo cantare debemus. Rogo tamen vos, fratres, licet ieiunia ista servare non teneamini pro remissione peccatorum vestrorum, vel pro periculo hostium ieiunare non desistatis, carnem domantes, quantum portare potestis. Adiuvet nos Christus filius Dei qui pro nobis nasci et mori dignatus est.

Amen.