Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLVII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1325) SERMO XLVII. DE VEHEMENTI PECCATI SODOMITICI DETESTATIONE

 

Audite, non fratres charissimi, sed principes Sodomitarum; percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Audite, et auditum facite filiis vestris, o gens plena peccato, gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Ecce dereliquistis Deum, blasphemastis sanctum Israel, et alienati estis iam retrorsum. A planta enim pedis usque ad verticem non est in vobis sanitas: ideo terra vestra deserta, civitates vestrae succenduntur igni, regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur civitas sicut in vastitate hostili. Quare hoc patimini, nisi quia similes Sodomitis iam estis? Audite ergo, principes Sodomorum, audite Isaiam vobis dicentem, Multitudine victimarum vestrarum plenus sum, eo quod indigne mihi offertis. Ne offeratis igitur ultra sacrificium; quia sabbata vestra, incensum vestrum, et solemnitates vestras odivit anima mea, et omnia facta sunt mihi molesta.

Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, pro eo quod turpitudinem operamini (Isai. I, 4-15). Quae est illa turpitudo, nisi illa quae immunditia per Apostolum appellatur (Rom. I, 24) ?

Illa denique est turpitudo illa summa immunditia, illa summa miseria, a qua Angeli fugiunt, quam daemones videntes oculos claudunt. Illa est enim immunditia et miseria quam masculi in masculos operantur. De quibus ait Apostolus: Non solum qui faciunt, sed et qui facientibus consentiunt, digni sunt morte (Ibid., 32). Haec est merito immunditia, quia est nimia mentis et corporis spurcitia. Et haec spurcitia non solum peccatum est, sed et poena peccati. Cum enim Deus videt omnino se contemnentes, et mandata sua conculcantes; vertit eos in reprobum sensum, ut illam abominationem exerceant, et non intelligant et animadvertant, sicut ait Apostolus: Quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Dominus ignominiae: nam masculi relicto naturali usu femineo, exarserunt in desideriis suis (Ibid., 28, 26, 27) , id est, masculi in masculos turpitudinem operantes.

O quam abominabile vitium! o quam detestabile crimen! o quam mortiferum damnum! o quam pessimum scelus! o quam inaudibile malum! Ecce enim membrum Christi non solum fornicatur, sed etiam meretrix efficitur. Haec est enim illa immunditia, quam Deus odio summe habet, quam detestantur sancti, quam odiunt beati, quam fugiunt illi qui regnum Dei consequuntur aeternum, quam diligunt illi qui cruciandi et maledicendi sunt cum diabolo et angelis suis. O pessimi Sodomitae, et viri peccatores! o pessimi, attestante Scriptura, Erant Sodomitae pessimi et peccatores coram Domino (Gen. XIII, 13). Peccator enim dicitur coram Domino, cuius peccatum Deus non dimittit impunitum, et non differt qui differens est poenam. Unde ait, Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, peccatum eorum gravatum est nimis (Id. XVIII, 20).

Clamor enim dicitur peccatum, quando non solum cogitatur, sed absque omni timore ad actum perducitur, et in consuetudine multiplicatur. Et tunc Dominus gladium furoris sui extendens, pluit ignem et sulphur de coelo, et combustae sunt civitates, et submersae. Merito igitur per sulphur civitates illae submersae sunt et destructae, quia tam eorum feminae quam eorum masculi fetenti luxuria ardebant. O luxuria pessima, virtutum destructio, vitiorum augmentatio, delectationis combustio, charitatis diminutio, bursarum evacuatio! Dulcis es: sed ecce omnis dulcedo in amaritudinem grandem mox convertitur.

O luxuria, per te pax destructa est, per te homicidium factum est, per te civitates combustae sunt, per te regna perdita sunt, per te omnia fere mala facta sunt, per te David exsulat a Deo, per te Samson moritur, per te Salomon expellitur, per te Lot patitur, relinquens patriam, et uxorem amittens! (1327) Et ideo praevaricatores legis attendite, legite legem. O Gomorrhaeorum sequaces, quiescite iam agere perverse, discite iam benefacere, discite iam Deum timere. Fugite Sodomitas ut mortem. Nolite conversari cum eis, ne forte cum eis depereatis. Veniet enim tempus, et non tardabit, et insurget ille sanctus Ioseph, qui de hoc crimine pessimo suos fratres incusare patri non timuit. Surgat et nunc hoc castitatis exemplum, et interficiat omnes tales operantes iniquitatem.

Veniat ille magnus sanctus Paulus, vas electionis, et confundat omnes tales talia diligentes, ut nullus reperiatur in orbe. Veniat ille dilectus Dei, virginitatis imago sanctus Ioannes, et sua virginali praesentia tales confundat. Veniat etiam illa lucerna mundi, et praecursor dilectus, et sua grandi audacia, omnes tales interficiat spiritu oris sui. Veniat et Lot nepos sancti Abrahae cum nepotibus suis, et omnes tales expellat de terra viventium. Veniant omnes sancti Angeli, et comburant omnes qui operantur iniquitatem Gomorrhaeorum. Eia ergo, quiescite iam agere perverse, discite cum Lot et Ioseph bene facere, antequam adimpleantur quae diximus.

Mementote frequenter, et nolite oblivisci, quid fecerit illa femina Romana Tarpeia. Quid enim fecit? Nam luxuria magna regnabat in ea; tamen ipsa pagana caste vivere volebat. Quid enim fecit? Oculos sibi erui voluit, et praecepit: et deliciis cunctis depositis, panem tantum cum aqua sumere voluit ad mensuram. O fratres, mirabilis conditio mulieris, mirabilis bonitas, mirabilis fortitudo! quia per hoc non paradisum exspectat, nec per hoc laudari desiderat, nec beata praedicari affectat; nam propter quid hoc fecerit ignoramus, quia paganam eam fuisse praedicamus. Unum tamen scio, quod si consilium ab Augustino petisset, ego tanquam fidelis nihil aliud dicere potuissem, nisi quod tantum panem et aquam sumpsisset determinato pondere et mensura. Nos ergo, fratres, scire debemus, et nullatenus dubitare, quod castitas cum abundantia et fertilitate stare non potest. Sed si mihi non creditis, Gomorrhensibus credite. Abundabant enim valde in cunctis bonis, et postquam comederant et biberant, surrexerunt ludere. Sic et vos operantes video: nam fertilitatem habetis pane, vino et cunctis bonis omnibus quibus indigetis; ideo timeo ne pereatis.

Quare? Quia non est malum quod in vobis non regnet. Numquid superbi? numquid avari? numquid gulosi? numquid puerorum concubitores? O miseri, membra diaboli, cur non erubescitis? cur non desistitis talia operari? Confundor ego episcopus talia loqui, confundor et alia enarrare. Sed et si tacuero, mors mihi est, et si hoc praedicavero, non effugiam linguas vestras. Audacter igitur praedicabo, quia et vos publice operari non erubescitis. Emendate igitur vitam, et emendabo verba: quiescite agere perverse, et ego quiescam mala vestra vobis improperare. Sic etiam Dominus facit, quia mutata vita mutat sententiam: bene operantibus promittit gloriam; male vero, poenam aeternam. Erudiamus igitur, fratres, nosmetipsos in scientia et castitate, ut studentes et intelligentes simus, suaves, affabiles et mites in charitate non ficta. Nam si luxuriari volueritis, nunquam charitatem habere poteritis.

Charitas enim est virtus, quae consummatio et perfectio aliarum virtutum dicitur, sic et luxuria destructio. Nam nulla virtus, nulla bonitas, nulla sapientia cum luxuria stare potest, nulla iustitia, nulla laus, sed omnis perversitas, et personarum acceptio in ea regnat. Ideo attendite quam necessaria est ipsa castitas. Nam si caste vixerimus, rixae intus non erunt, non verba mala. Et si mihi non creditis, quid Lot acciderit, legite. Nam sancti Angeli domum eius intraverunt: quo facto Sodomitae domum eius circumdederunt, et forsitan non solum per ostium, sed per fenestras intraverunt. (1328) Numquid et Lot cum nepotibus suis verberaverunt?

Omnino, ut arbitror, non solum verba, sed verbera receperunt. Et forsitan, fratres, ideo uxor Lot conversa fuit in statuam salis, quia Sodomitis non procurabat resistere. In simili etiam scelere, in eodem crimine mulieres etiam erant, et forsitan in maiori, quia principium tanti criminis in illis civitatibus mulieres fuerunt, et homines postmodum ipsae pessimae docuerunt. O mulieres luxuriae matres, non sufficiebat primum hominem decepisse? Ideo convertamur ad Dominum, simus poenitentes, unanimes in dilectione Dei, et ut membra unita simul laboremus.

Nam sicut odium dissipat Ecclesiam, ita vinculum dilectionis aedificat eam. Odium enim generat detractionem et invidiam, quae pestilentia et pernicies est Ecclesiae. Per odium amittitur illa sancta utilitas et iucunditas, de qua dicitur, Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) ! Per odium expellitur Christus, qui est vera sapientia: quia in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4).

Et ideo rogo vos, ut vitam vestram emendetis, docentes filios vestros et filias quomodo caste vivant, et mature incedant, abstineant a cibo et potu: sit eorum sermo pudicus, incessus honestus, vultus inclinatus, lingua affabilis, mens plena dilectione, manus plena operatione: ut si sic feceritis, fratres, cum sancto Lot liberemini de inferno fugientes, et volantes per gratiam ad gloriam.

Amen.