Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1268) SERMO XXI. DE TRIPLICI GENERE MONACHORUM IN AEGYPTO

 

Ut nobis per litteras declaravit sanctus pater Hieronymus, fratres dilectissimi, tria sunt in Aegypto genera monachorum: quorum duo optima sunt, sed tertium omnino tepidum et omni affectu vitandum. Quae sunt illa duo quae optima praedicantur, nisi Eremitarum atque Coenobitarum genus et ordo, quorum vita clarissima et sancta congregatio tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium? Isti sunt illi viri perfecti quibus frequenter adhaesi tempore errorum meorum, per quos etiam illuminari merui: quorum etiam sanctitatis fama ad aures meas perveniens, baptizari non diu distuli.

Et pia matre me instigante apud Mediolanum, ut ad patriam remearem, et cupiens eos habere in visceribus charitatis, et cum eis pariter vivere, ad virum illum Simplicianum, qui a iuventute sua devotissime Deo vixerat, in omni charitate perrexi, deprecans eum cum fletu et gemitu, ut mihi quosdam servos Dei de suis donaret: et donavit eos mihi paterne. Quare paterne eos mihi donavit? Quia sciebat me velle monasterium in Africa aedificare. (1269)

Et assumptis mecum Anastasio, Fabiano, Severo, Nicolao, Dorotheo, Isaac, Nicostrato, Paulo, Cyrillo, Stephano, Iacobo, et Vitali pauperculo, qui pecuniae sacculum apud Mediolanum invenit, et non rapuit, de quo iam sermonem fecimus, quia invenit et non rapuit, nec post aurum abire voluit. Igitur istis mecum assumptis, imitari cupiebam cum charissimis meis amicis, Evodio, Alypio, et Pontiano, qui diu mecum fuerant, et cum caeteris duodecim, quos nuper assumpseram, illos quorum famam etiam sanctus presbyter Hieronymus mihi descripserat. Et sic perveni in Africam pia matre defuncta, et aedificavi, ut videtis, monasterium, in quo nunc sumus, in solitudine a gentibus segregatum. Et placuit Deo centenarium numerum fratrum mihi donare, illuminans corda nostra, non solum sanctissimos patres solitarios imitari, sed etiam in hac solitudine more Apostolorum omnia communiter possidere. Haec Deus nos servare, et postea docere, et per me vobis praecipere voluit. Sic enim videtis quia ante me multi fuerunt patres, quos sequi et imitari debemus: non tamen, sicut ego, secundum apostolicam vitam alios vivere docuerunt. Caput igitur et principium omnium vestrum me ipsum dicere non erubesco. Non tamen vos pigeat eos sequi et imitari in omnibus, attendentes omnia communiter habere et possidere, quia in celsitudine paupertatis viventibus non licet, nisi ut unum sit cor, una anima, et omnia communiter possideant.

Unde agrorum pretia ponebantur ante pedes Apostolorum, tanquam pedibus conculcanda; quia ipsi sancti Apostoli et amici Dei indigna reputabant agrorum pretia manibus contrectari. Unde etiam in veteri lege Levitis praecipiebatur, nihil in terra eorum possidere. Non ergo habere debemus temporalia ad possidendum: nec ego, qui episcopus sum, habere debeo, nisi tantum ad dispensandum; quia bona Ecclesiarum patrimonium pauperum sunt. Unde ego, qui episcopus sum, summe cavere debeo, ne res pauperum, quas Hipponensis Ecclesia conservare videtur, divitibus largiantur, quod bene feci huc usque. Nam consanguineos habeo, et nobiles se dicere non erubescunt. Ad me episcopum veniunt, aliquando cum minis, aliquando cum blandimentis dicentes: Da nobis aliquid, pater; caro enim tua sumus. Et tamen Dei gratia, et vestris orationibus mediantibus, consanguineum aliquem me ditasse non recolo. Chariores enim mihi reputo pauperes, quam divites: quia habentes victum et vestitum, fideles omnes contenti esse debent, maxime nos clerici: in cuius rei signum capita tonsa et rasa habere debemus, ne divitiarum capili occupent mentem servorum Dei. Eia ergo, fratres; estote pauperes, non solum verbo, sed et opere et veritate, attendentes quid nobis dicat qui nostrum se fecit pretium in ara crucis, qui etiam noster est advocatus in coelo, et intercessor ad dexteram Dei Patris.

Dicebat enim ille Deus deorum discipulis suis, quos de toto mundo praeelegerat, ut essent sal terrae, lux mundi, rectores Ecclesiae militantis, magistri et senatores Ecclesiae triumphantis. Ait enim, Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3): non, Beati qui dura sub grandi necessitate patiuntur. Tales enim murmurant, detrahunt, invident habentibus, rapiunt et furantur: sed si non opere, saltem voluntate haec adimplere conantur. Ideo tales beatos non appellat Salvator, quia non pauperes, sed miseri sunt putandi. Quare? Quia de angustiis temporalibus educti, ad aeternas miserias deputati sunt: ubi non solum beatitudinem habere non poterunt, sed nec guttam aquae invenient. Beati ergo pauperes spiritu, sed non paupertatem simulantes. Tales sunt hypocritae, paupertatem aforis praedicantes, nullam tamen necessitatem portare volentes. (1270) Tales in cunctis operibus suis sperant reverentiam honoris, gloriam laudis, a melioribus metui, et ut Deus venerari, sancti ab omnibus vocari desiderant, sola voce paupertatem et abstinentiam praedicant, sed digito suo non cogitant ea movere: corpora aforis despectis vestibus tegunt, sed intus ad carnem purpura induuntur: in cinere praedicant se iacere, sed excelsa palatia non despiciunt: angelicam faciem aforis ostendunt, sed lupinam eos intus habere non dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobis scripsit pater Hieronymus, quorum genus est omni affectu vitandum. Ipsi denique in Aegypto erant, in foraminibus petrarum habitantes, indulti porcorum et boum pellibus tantum, cincti funibus palmarum, spinas ad calcanea portantes ad cingulum ligatas, discalceati, et sanguine cruentati cavernas exeuntes, ad festum scenopegiae pergebant Ierosolymam, et sancta sanctorum intrantes, paupertatem et abstinentiam praedicabant cum omni affectu servare, barbas postmodum in conspectu hominum sine redemptione evellere festinabant; et sic acquisita fama et lucro ad propria remeabant, solitarie gaudentes et epulantes supra id quod explicare possumus. Hos, fratres mei et filioli mei, quos quotidie parturio in visceribus charitatis, nolite, obsecro, imitari; quia non beatos, sed damnatos iam eos esse praedicamus.

Amate igitur paupertatem, amate eam omni affectu, et nolite deficere; ut sitis genus electum, non abiectum; gens sancta, non obstinata; populus acquisitionis, sed non perditionis; regale sacerdotium, non venale pretium. Vos estis illa apostolica forma sanctaque congregatio, a mundo corde et opere segregati, qui Dei virtute iam percussistis duces Moab, satrapas et tyrannos Ierusalem et Aegyptiorum hypocritas iam vulnerastis ad mortem. Vos estis vinea mea electa, in medio Ecclesiae paradisi plantata, Christi sanguine redempta et irrigata. Ad hanc vineam ego solus Dei virtute vos congregavi, et operarios meos vos feci; ut laborantes in ea usque ad finem, dignum fructum recipiatis in tempore suo. Ad hanc vineam ego vos elegi, ad hanc Dei haereditatem vos convocavi, licet favoratus a sancto episcopo Valerio, qui de bonis episcopatus, ut monasterium in eremo aedificarem, mihi multa donavit. Non enim satis fuit patrimonium meum vendere, nisi etiam ipse me coadiuvasset. Ad hanc igitur congregationem ego vos elegi. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et ecce postquam episcopus factus sum, Vitalem, Nicolaum, Stephanum, Dorotheum, Paulum, Iacobum, Cyrillum frequenter rogavi, ut me solum in episcopatu non dimitterent: quia licet episcopus essem, non tamen credebam paupertatem despicere; sed cum Abraham, Isaac et Iacob inter divitias vivere, et veram paupertatem servare optabam, ut de numero eorum essem, de quibus ait Apostolus, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10).

Igitur hos frequenter rogavi ut venirent, non ut essent rebelles eremo, sed ut solitarie etiam in civitate viventes, habitare possemus in palatio sancto. Sed ecce noluerunt venire tanquam de se ipsis timentes; ne a saeculo caperentur, noluerunt venire. Quare noluerunt? Non quia non digni, sed quia non solum pauperes esse voluerunt, sed etiam supra id quod in Speculo nostro edidimus facere voluerunt, calcantes per omnia saeculum et pompas eius. De quo munere summum gaudium omnes habere debemus, quia facere voluerunt quae Deo et mihi promiserunt. Et quia solus stare non poteram episcopus, ideo rogavi sanctum senem Valerium, qui mihi iam potestatem praedicandi in populo dederat ut infra domum episcopi monasterium clericorum constituerem. (1271) Et placuit sancto Episcopo mihi condescendere: et sic cum eisdem in omni paupertate vivere coepi, non manducans carnes, nisi dum hospites veniunt: sed tantum olera et legumina absque oleo vel butyro, sicut ante vobiscum cum gaudio consueveram. Igitur, fratres mei, licet in cathedra episcopali me videatis, paupertatem tamen mihi charam sponsam tenere congratulor: quia ipsa est etiam Christi sponsa, sanctorum possessio, beatorum vita, fidelium securitas, clericorum ornamentum, monachorum vita, nobilium pulchritudo, divitum magnificentia. Haec est illa sancta paupertas, quam qui tenet et amat, nulla indigentia laborare potest.

Nec mirum, fratres, quia sibi datur omnium Dominum possidere. Ipse est enim sperantibus in se thesaurus in paupertate, solatium in solitudine, gloria in abiectione, honor in contemptu, umbraculum in omni protectione. Estote igitur pauperes, fratres mei, quoniam desiderium pauperum exaudivit Dominus, et praeparationem cordis eorum audivit auris sua. Tunc enim vere pauperes eritis spiritu, tunc vere beati, tunc benigni, tunc obedientes, tunc veraces, tunc non ficti, tunc omnis mali ignari, si vero corde et opere pauperes inveniamini. Quam gratiam nobis impetrare dignetur beatus primicerius martyrum Stephanus, qui pro suis persecutoribus exoravit Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.