Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1339) SERMO LVI. ADMONITIO PER QUAM OSTENDITUR QUOD BONUM SIT LECTIONEM DIVINAM LEGERE

 

Propitio Christo, fratres charissimi, ita lectionem divinam avido et sitienti corde semper excipiatis, ut nobis spirituale gaudium de vestra fidelissima obedientia faciatis. Sed si vultis ut vobis Scripturae sanctae dulcescant, et secundum quod oportet divina praecepta proficiant, subtrahite vos aliquibus horis occupationibus mundi; quibus etiam in domibus vestris divina eloquia relegentes, ad integrum vos Dei misericordiae consecretis; ut in vobis illud feliciter impleatur, quod de beato viro scriptum est, quia in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. II, 1): et illud, Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum: et illud, In toto corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 2, 11).

Sicut enim, ut ipsi audistis, ille qui in corde suo abscondit eloquia Dei, non peccat; ita et ille qui non abscondit, peccare non cessat. Si enim negotiatoribus non sufficit de una tantum merce lucra conquirere, sed plures merces comparant, ex quibus substantiam suam augeant; et agricolae diversa genera seminum conantur inserere, unde sufficientem cibum sibi et suis valeant praeparare: quanto magis in spiritualibus lucris non vobis debet sufficere, quod in ecclesia lectiones divinas auditis, sed in domibus et in conviviis vestris, et quando dies breves sunt, etiam aliquibus horis in noctibus lectioni divinae debetis insistere, ut in horreo cordis vestri spirituale possitis triticum comparare, et in thesauris animarum vestrarum Scripturarum margaritas recondere; ut cum in die iudicii ante tribunal aeterni Iudicis venerimus, sicut dicit Apostolus, vestiti, et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3) ?

Et illud, fratres charissimi, diligenter attendite, quia Scripturae divinae quasi litterae sunt de patria nostra nobis transmissae. Patria enim nostra paradisus est, parentes nostri sunt Patriarchae et Prophetae et Apostoli et martyres: cives enim sunt Angeli, rex autem noster Christus est. Quando enim peccavit Adam, tunc in ipso velut in exsilium huius mundi proiecti sumus: sed quia rex noster plus quam cogitari vel dici potest pius et misericors est, Scripturas divinas velut invitatorias ad nos per Patriarchas et Prophetas dignatus est mittere, quibus nos ad aeternam et principalem patriam invitaret. (1340)

Et cum Scripturas eius rebelli spiritu fragilitas humana contemneret, dignatus est per se ipsum descendere, et nos de tyrannide et de superbia diaboli liberare, et ad veram humilitatem exemplo nos suae mansuetudinis provocare, de potestate etiam antiqui serpentis per passionis iniuriam liberare, ad inferna descendere, et antiquos sanctos, qui originali peccato obnoxii tenebantur, eripere, in altum ascendere, Spiritum sanctum, qui nos contra omnes insidias diaboli confortaret, de coelis mittere, Apostolos etiam suos, qui regnum Dei per universum mundum evangelizarent, dirigere.

Et licet nos non solum superbos, sed etiam impios, non solum originalibus, sed etiam actualibus peccatis obnoxios invenisset; totum tamen, nemine supplicante, dimisit: et non, sicut merebamur, multis catenis vel compedibus oppressos ad exercenda laboriosa opera nos traxit, sed magis pro ineffabili pietate, ut cum illo regnemus, clementer ac misericorditer invitavit.

Cum haec ita sint, fratres charissimi, quid de se cogitant servi, qui ita praesumunt Domini sui praecepta contemnere, ut nec ipsas invitatorias litteras, quibus ad regni beatitudinem eos invitat, dignentur relegere? Quomodo enim si aliquis nostrum ad procuratorem suum litteras dirigat, et ille non solum non impleat quod praecipitur, sed etiam ipsa iussoria relegere dedignetur; non indulgentiam, sed poenam, non libertatem accipere, sed carcerem merebitur sustinere: ita ille qui divinas Scripturas de patria aeterna transmissas dissimulat legere, timere debet ne forte praemia aeterna non accipiat, sed etiam poenam perpetuam non evadat.

Nam in tantum periculosum est nobis divina praecepta non legere, ut propheta lugubriter clamet, Ideo captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: qui autem ignorat, ignorabitur (Isai. V, 13). Sine dubio qui Deum per divinam lectionem in hoc saeculo dissimulat inquirere, et Deus illum in aeterna beatitudine dedignabitur agnoscere: et timere debet ne clausis ianuis cum stultis virginibus foris exclusus mereatur audire, Nescio vos (Matth. XXV, 12): Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Quid est, Nescio vos, Non novi vos?

Quomodo eos nescit, quos in ignem mittit? Ideo utique, quia, sicut iam dictum est, qui eum in hoc saeculo legendo nolunt intelligere, in die iudicii illos Deus dedignabitur agnoscere. Et illud quod in Salomone scriptum est, non negligenter, sed cum grandi sollicitudine ac timore debemus audire. Qui, inquit, obturat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Debet prius ipse audire Deum, qui vult exaudiri a Deo. Nam qua fronte vult ut Deus eum exaudiat, quem in tantum despicit, ut eius praecepta legere dissimulet?

Et illud quale est, fratres charissimi, quod nonnulli christiani, et, quod peius est, aliquoties etiam clerici, quando iter acturi sunt, et panem et vinum et oleum et diversas expensas sibi ordinant praeparari; et cum tanta unusquisque in terreno itinere praeparat unde vivat caro sua, unum libellum legere non curat, unde hic et in aeternum reficiatur anima sua?

Et cum duos homines in se habeat, interiorem ad imaginem Dei factum, et exteriorem de limo terrae formatum; tantam sollicitudinem pro corpore, quod in sepulcro a vermibus devorandum est, habere videtur; interiorem vero hominem, qui ad imaginem Dei factus est, tanquam vile mancipium sine pabulo verbi Dei fame et siti cruciare cognoscitur. In tantum enim Deum negligit, ut in se imaginem ipsius despiciat et contemnat. (1341)

Haec ergo, fratres charissimi, sapienter et utiliter cogitantes, quantum possumus, otiosis fabulis et detractionibus ac scurrilitatibus cunctis finem studeamus imponere, et totis viribus de impedimentis mundi istius fugiendo, aliquas horas quaerere, in quibus pro salute animae nostrae orationi vel lectioni possimus insistere: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3).

Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.

Amen.