Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1324) SERMO XLVI. DE ANGELIS ET HOSPITALITATE

 

Quia a naturis angelicis semper defendimur ne demergamur, fratres dilectissimi, ideo de eis ad eorum honorem sermonem facere ne pigrescamus. Sed quid de angelicis spiritibus loquemur, cum de eis loqui immundi simus? Credimus tamen sane, et indubitata fide tenemus, divina eos praesentia et visione beatos sine fine laetari bonis Domini, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

Quid ergo miser peccator pulvis et cinis vobis loquar: quia nec ego eorum gloriam valeo cogitare, nec vos audire sufficitis? Profecto si ex abundantia cordis os loquitur, ad Dei laudem qui nos dignatur ad amorem suum inflammare, dicamus quod possumus. In supernis spiritibus non tantum admirabilis dignitas est, et dignatio amabilis invenitur, sed tanta gloria est, quod lingua vel cor humanum nullatenus dicere valet vel cogitare.

Ipsi enim Deo semper assistunt, domestici Dei sunt, coeli cives, principes paradisi, scientiae magistri, doctores sapientiae, illuminatores animarum, custodes earum, corporum zelatores, et defensores bonorum.

Quod bene testatur ille doctor doctorum, et veritatis praedicator, quando raptus fuit usque ad tertium coelum, et beatae illi curiae interesse meruit, et videre Deum sicuti est, atque super omnes homines meruit nosse secreta. Tunc enim ait, tunc enim dixit et exclamavit, quod omnes erant administratores spiritus missi in ministerium nostrum (Hebr. I, 14).

Ipsi provinciarum custodes, dignitatesque nostras tam spirituales quam temporales omni diligentia custodientes, ipsi sunt contra fomitem impetrantes, ipsi sunt pro nobis contra daemonem victoriam obtinentes, ipsi sunt per quos ad fletum contritionis, poenitentiae et orationis inducimur: ipsi sunt per quos nostra facta vel cogitata ad coelum hilariter portantur, ipsi sunt fratres nostri, qui valde nos diligunt, nos ubique instruunt, in cunctis nos protegunt, nostrum adventum exspectantes ad coelum, et sedes paradisi per nos repleri affectant: isti sunt sanctissimi spiritus, qui nobis dormientibus adsunt custodes, nobis orantibus adsunt tripudiantes. Quis ergo, fratres, Angelorum memoria in mente carebit?

Quis eos non diliget? Quis non veneretur eos, qui in conspectu Dei semper assistunt?

Isti sunt per quos sustentamur, per quos in mari et in terra iuvamur, per quos mente et corpore illuminamur, per quos in tribulationibus et angustiis consolamur, per quos ab infirmitatibus frequenter liberamur, per quos et a quibos in extremis contemplamur, in fide solidamur, et a maligno spiritu defensamur, et obtenta victoria ad paradisum vel ad purgatorium per eosdem deportamur: et dum purgamur, ab eis saepe visitari et consolari non dubitamus, promittentes coelestem Ierusalem civitatem ingressuros. Eia ergo, fratres, studeamus sanctos Angelos imitari, et non solum ipsos, sed etiam Angelorum amicos. (1325) Circumspiciamus enim integra mente, perlegamus Scripturas, ut possumus, et inveniamus Angelorum amicos: quibus inventis, petamus quid fecerunt, quomodo Angelis placuerunt, in quibus eos securi imitati sunt. Veniat sanctus pater Abraham, et quid fecit innotescat.

Veniat et nepos eius Lot, et dicat propter quid vel quomodo a Sodoma per Angelos liberari meruit. Veniat et Tobias, ducens secum filium, et propter quid per angelum illuminari meruit, et filium custodiri, doceat. Veniant tres pueri, et quomodo activis et passivis approximatis non sequatur necessario actio, scribant. Veniat et Petrus, et quomodo per Angelum liberari meruit audiamus, ut et audientes magna magnalia quae sancti Angeli fecerunt, eos sequi et imitari valeamus. Dic nobis, sancte pater Abraham, quid fecisti, vel quid facere docuisti, ut sanctis Angelis tam iucunde placeres? Dic, ut a te discamus; doce, ut nos a te doceri valeamus: nam pater es, et quia omnes filii tui sumus, te decet nos docere.

O fratres, quid aliud dicere poterit, quid aliud vel docere, nisi quod hospitalitatem semper servare voluit?

O sancta veraque hospitalitas, quae non solum Angelos, sed etiam ipsum Deum aliquando recipere meruisti! Ecce propter quid Abraham Dei Angelis placuit, ecce propter quid Lot liberari meruit, ecce propter quid Tobias illuminatur, et filius illaesus reservatur; ecce propter quid tres pueri et Petrus illaesus reservatur in carcere. Discite ergo, Christiani, discite hospitalitatem exhibere in cunctis; ne forte cui domum clauseritis, cui hospitalitatem negaveritis, ipse sit Deus. Obviam enim ivit Lot Angelis, tanquam peregrinis, qui ex sua laudabili consuetudine iam Sodomitico vitio liberatus est: et inter pessimos optimus conservatur, a periculo civitatis eripitur, et corporale evadit incendium, et ad aeternum conservatus est praemium.

Numquid et Abraham Deum vidit, quando tres vidit, et unum adoravit? Igitur, o fratres, recipere peregrinos festinate. Tu enim nescis an Christus dignetur te visitare, licet Christus semper in hospite sit. Pateat enim peregrinis ianua tua, suscipe eos alacriter, ablue pedes, lava eorum capita, purga eorum immunditias, et noli avertere manum tuam ab ullo paupere.

Et si cunctis subvenire non vales, saltem voluntas bona sit circa eos. Suscipite ergo, fratres, peregrinos: quia qualem mercedem habemus peregrinando, talem habebimus peregrinos suscipiendo. Fiunt enim ambo aequales, et qui propter Deum refrigerat, et qui propter Deum laborat. O sancta namque hospitalitas, Angelorum amica, charitatis soror, humilitatis corona! Nam qui habet te, habet veram humilitatem: et qui te, o humilitas, habet, veram hospitalitatem habet: nam sine te hospitalitas nulla est. Discamus ergo, fratres, non solum a patribus hospitalitatem servare, sed a Christo humilitatem astringere.

Discamus ab eo non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos resuscitare, non siccis pedibus super aquas ambulare, non haec omnia; sed tantum quia mitis est, et humilis corde. Hoc est perfectum hospitalitatis fundamentum. O sancta namque humilitas, hospitalitatis soror et amica suavis, qui te in cunctis magis indigniorem se aliis arbitratur, nunquam desiderat superior apparere, primatus et cathedras omnes fugit, omne dominium abhorret, solam hospitalitatem amplectitur, solam eam possidere desiderat. Eia ergo, fratres; excelsa est patria, sed humilis est via. Mensuremus ergo eam, perquiramus eam, ambulemus per eam. Sic enim fecit Abraham et Lot, dum peregrinos suscipiebant: sic Tobias, dum mortuos sepeliebat: sic enim et Angeli de quibus ait Salvator, quod semper vident faciem Patris qui est in coelis (Matth. XVIII, 10).

Amen.