Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1323) SERMO XLV. DE POENITENTIA AGENDA, ET DETRACTIONE VITANDA

 

Beatus homo cui miserebitur Deus. Confiteamur, fratres, et miserebitur nobis. Grandia sunt peccata nostra; quia tamen magnus Dominus, sed agamus poenitentiam. Quoniam in saeculum misericordia eius (Psal. CV, 1). Videte, fratres, quid dicat, in saeculum. In inferno quis confitebitur tibi? Nemo est enim, qui possit in inferno poenitentiam agere: infructuosa est enim talis poenitentia. Hic miseretur poenitenti, hic porrigit manum cadenti.

In coelo sedet iudex, qui ad conversionem nos admonet. Beati qui faciunt iustitiam. Iustus septies cadit in die de cogitationibus suis aut de sermonibus suis, et iterum surgit. In quacumque die conversus fuerit peccator, et egerit poenitentiam, miserebitur ei Deus. Neque iustus debet esse securus, nec peccator desperare: in utroque timor sit et spes. Felix est, cui hanc vitam Christus notam fecit: et pater et mater est.

Qui sic agit, se liberat, et alios suo exemplo ad vitam aeternam perducit. Lex enim est, quae cum Evangelio partem habet. Baptizatus homo si peccat, et agit veram poenitentiam, cito ei remittuntur peccata. Impius est qui Christum negat; neque hic, neque in futuro remittetur ei. Diximus de impietate, dicamus de pietate. Primus gradus est humilitas, et in bono opere perseverare.

Secundus gradus est, ieiunare et eleemosynas facere. Tertius gradus est, charitatem sectari, et patientiam habere. Quartus gradus est, omnia derelinquere propter Christi amorem. Quintus gradus est, vitia dimittere. Maior virtus est, vitia dimittere, quam res. Nihil prodest dimittere terrenas substantias, si vitia non dimittimus. Multi divitias derelinquunt, vitia non relinquunt. Bonum est ieiunare, et eleemosynam facere. Ieiunium sine eleemosyna parum valet: ieiunia vero cum aliis virtutibus proderunt. Quid mihi prodest, cum ieiunio si luxuriosus sum, si iracundus sum, si detractor sum? Maiora vulnera sunt linguae, quam gladii. Gladius corpus interficit, animam autem non interficit. Videte, fratres, quanta mala habet lingua; in bono magna est, in malo mors est. Diabolus unde cecidit? Numquid furtum fecit?

Numquid homicidium fecit? Numquid adulterium fecit? Diabolus non propter hoc cecidit, sed propter linguam: quia dixit, In coelum ascendam, super sidera ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Quid dicit Salomon? In manibus linguae mors et vita est (Prov. XVIII, 21). Detractio grande vitium est. Propheta dicit, Vae mihi misero, quia immunda labia habeo (Isai. VI, 5). Igitur qui immunda labia habet, non potest prophetare. Vae mihi misero, si dimisi matrem, si dimisi fratres, si dimisi sorores, si dimisi res perituras, si reliqui saeculum, et hic propter res perituras sollicitor. Pacem labiis promittimus, et in corde non tenemus. Christianorum arma, pax Christi est.

Me ipsum occido, si aliis detraho. Salomon interpretatur Pacificus, sanctae conversationis opere praeclarus. Uxor tua dicitur sapientia, soror et sponsa. Multos habet diabolus laqueos: homicidium diaboli laqueus est, avaritia diaboli laqueus est, detractio diaboli laqueus est. Quamdiu in sanctitate sumus, animae nostrae in opere Dei sunt. Quamdiu in peccatis ad peccandum voluntatem dirigimus, animae nostrae turbantur. Ubi enim maior poena, maior victoria est. Sed quod aures carneae non intelligunt, aures Christi in coelis intelligunt. (1324)

Iustus et peccator aequaliter habent carnem, aequale patiuntur naufragium; similes exitus, sed diversa praemia. Iusti ducuntur ad praemia aeterna, peccatores ad gehennam sempiternam. Non oportet consentire detrahenti. Tanta enim distantia est inter fornicantem et detrahentem, ut ille qui fornicatur, tantum se occidat; ille autem qui detrahit, et se et eum qui audit, perdat. Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter (Ierem. XLVIII, 10) , sicut dicit propheta. Filii gehennae, filii perditionis, et filii diaboli, et filii Dei; quia unusquisque cuius opera facit, eius filius appellatur.

Et in alio loco dicit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. Declina a malo, et fac bonum, inquire pacem, et sequere eam. Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII, 12, 15, 16) : praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.