Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO LXXIII
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1357) SERMO LXXIII. DE ILLO QUI IRAM DIU IN PECTORE RETINET, ET NON VULT HUMILIARI
Omnis homo qui vult de inimico suo vindicari, provocat in se vindictam Dei. Sed hoc facite, fratres, quod dicit Apostolus, Nulli malum pro malo reddentes. Hoc est enim vinci de bono malum. Quando enim vindicari vis, sine dubio vincere vis: vide ne dum vis hominem vincere, ab ira vincaris. Quia laesit, vis et tu laedere: quia nocuit, vis et tu nocere; et ut tu vincas amplius, magis quam ille nocuit. Quomodo vincis malum in malo? Non hoc dixit Apostolus, non hoc audisti.
Ergo, Noli vinci a malo, audisti. Et forsitan respondebis, Hoc et ego volo. Sed nemo me vincit. Dixit namque Apostolus, Vince in bono malum. Hoc est enim, qui te laesit sua iracundia, tu illum vince tua patientia. Qui te laesit sua avaritia, vince illum tua misericordia. Ecce qui te sua avaritia exspoliavit, ecce eget, ecce esurit; vindica te, inimicus tuus est. Sed si esurit, ciba illum; si sitit, potum da illi: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius (Rom. XII, 21, 20).
Si hoc cogitas quasi ad malitiam nos hortatus est, tanquam dixerit, ut plus ei noceas, ut carbones congeras super caput eius: si hoc cogitas, in malo vis vincere malum; et ipsam eleemosynam ut facias, amore vindictae vis facere. Sed dicis,
Quid est, Carbones ignis congeres super caput eius? Carbones ignis sunt, in quibus uritur ut poeniteat illum contra te inimicitias habuisse. Homo es, homo est: laedere voluit, laedere vis? Ecce duo mali estis. (1358) Quomodo ergo dicis, Et ego odi malum, qui auges numerum malorum? Vis vincere inimicum tuum? Attende te intrinsecus, et vide, ne ibi habeas quem vincere debeas. Et dum ista consideraveris, dices tibi, Homo est qui me laesit: rogem pro illo Dominum ut poeniteat eum. Et si ita feceris, et inimicum perdidisti, et amicum acquisisti, dum ille si laesit, ex malo orationibus tuis factus est bonus.
Nec defendi ante Dominum servi inverecunda festinatione properemus; ut cum dies ille vindictae advenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum timentibus honoremur in saecula saeculorum.
Amen.