Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1314) SERMO XLI. DE OBSERVANTIA IEIUNII QUADRAGESIMALIS

 

Cum ieiunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans (Matth. VI, 17, 18). Ieiunantis officium est, in cinere et cilicio sedere, sordidas vestes non tenere, carnem macerare, faciem attenuare, in pallore permanere, non ipsam lavare, non ad mensam opulentam accedere, non convivia et festa visitare, non capite inclinato incedere: sed eleemosynas dare, castitatem servare, iuste, sancte et pie vivere, Christi sanctam resurrectionem exspectans glorietur.

Haec autem omnia facite, non ut videamini ab hominibus, sed tantum ab illo qui cuncta videt in abscondito. Sed si contingeret, quod fumus ieiuniorum spargeretur inter homines, statim faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans. Tria enim, fratres, proponuntur nobis hodie; scilicet ieiunare, faciem lavare, et caput ungere. Haec tria sunt, in quibus tota vita nostra consistere debet.

Quae sunt ista, fratres, nisi declinare a malo, et facere bonum, et totum quod habes Deo contribuere! Ecce quidquid continet nostra christiana sancta religio. Quid enim per ieiunare, fratres, nisi a malo declinare; per faciem lavare, bonum facere; per caput ungere, totum Deo tribuere?

Sed dicet quis, Brevis est haec expositio: sed et aquam vivam, ut cupimus, non propinasti. Attendite ergo, fratres. Nam hostis antiquus vestris primis parentibus primo in paradiso suasit ut Dominum offenderent; secundo, ut faciem a Deo absconderent post meridiem; tertio ut de ligno vetito comederent. Nam ibi dicitur, ut caput pungeret; sed hic, ut caput ungeret: ibi abscondendo faciem latitaret, sed hic lavaret; ibi ut comederet, sed hic ut ieiunaret. Credamus illi qui modo haec praecepit, sed non illi qui contraria persuasit. Ait enim Pater: Hic est filius meus dilectus, ipsum audite (Id. XVII, 5). Nam ait hodie, Cum ieiunatis. Est enim, fratres, quoddam ieiunium commendabile, et quoddam damnabile: damnabile, quod vident homines, quod fit propter homines; commendabile, quod solum propter Deum fit. Sed aliqui ieiunant ut infirmi, aliqui ut fastiditi, aliqui ut avari, aliqui ut hypocritae.

Aegrotus ieiunat, ut valeat; fastiditus, ut appetat; avarus, ut parcat; hypocrita, ut appareat. Ieiunium aegroti est sanitatis, ieiunium fastiditi est gulositatis, ieiunium avari est parcitatis, ieiunium hypocritae est simultatis. Haec autem ieiunia etsi non sunt periculosa, ut aegroti; tamen sunt infructuosa. Ieiunate ergo, fratres, propter Deum: frangatis nucem, ut accipiatis nucleum: proiiciamus folia, ut inveniamus fructum: purgemus puteum, ut hauriamus aquas de fontibus Salvatoris.

Ait enim Salvator, Sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Nam triplex est aqua Salvatoris, fratres: aqua lacrymarum, quando flevit super Lazarum et super civitatem; aqua quam posuit ad pelvim, quando discipulorum pedes lavit; aqua quae de latere eius emanavit. Primam oportet nos habere, fratres, si recte ieiunare cupimus. Est ergo prima aqua contritionis, secunda confessionis, tertia satisfactionis. Prima mentem sanat, secunda refrigerat, tertia fecundat. Ergo, fidelis, si cupis recte ieiunare, istas aquas recipe, et lava te, et mundaberis a lepra.

Nam nisi habueris has aquas, ieiunium tuum modicum valebit. Ideo vocati hodie ad nuptias magni Regis, fratres dilectissimi, ornemus nos vestimentis, tubis et cymbalis bene sonantibus. Laudemus ipsum patremfamilias, qui ad suas nuptias nos vocare dignatus est. Quae sunt nuptiae hodie praeparatae, fratres, nisi iusti dies quos Deus consecrare dignatus est? Isti enim sunt dies quos observare debemus, in quibus legem recipere merebimur. Isti sunt dies medicinales, qui animae et corpori conferunt sanitatem. (1315) Isti sunt dies nuptiales, in quibus vestimentis ornati esse debemus, cymbala et tubas, organaque bene sonantia sonantes. Haec enim sunt instrumenta quae in nuptiis quadragesimalibus sonare debemus.

Nam primo, vestire nos debemus virtutibus sanctis, exspoliatis vitiis. Secundo, cymbalum percutiendo pectora per contritionem sonare debemus. Tertio, ut praecones clamare debemus, sugentes ubera vocando parvulos ut ieiunare discant, senes ut ieiunare doceant: quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies gratiae et salutis, ecce dies remissionis, ecce dies satisfactionis. Tu ergo, inique, qui longo tempore dormisti, surge, memento unde cecideris, et age poenitentiam dum tempus habes, dum sanus es, dum peccare potes; ut non ex timore, sed ex amore videaris poenitere. Omnis enim, fratres mei, qui per poenitentiam deleverit peccata sua, iam angelicae felicitatis particeps est. Ipsa namque poenitentia est medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam inclinatur. Dum autem poenitentiam, fratres, feceritis, fundite pro peccatis lacrymas cordis et corporis. Numquid non lacrymando, fratres mei, Petrus a Christo respicitur? numquid non Maria veniam meretur? numquid non Martha lacrymis sanatur? numquid non Chananaea exauditur? Numquid non Lazarus ad vitam revocatur? Lava ergo faciem tu qui hodie incipis ieiunare, lacrymis percute pectus, exalta vocem tuam confitendo, et annuntiando sacerdoti peccata tua. Audite, fratres, quid David per confessionem consecutus est. Quid ait, nisi, Peccavi Domino?

Et Nathan propheta ait, O David, transtulit Deus peccatum tuum a te (II Reg. XII, 13). Cavete tamen, fratres, ne confessio sit Saül, qui redargutus a Samuele superbiendo dixit, Peccavi. Qui statim audire meruit, Transtulit Deus regnum tuum a te (I Reg, XV, 24, 28). Sic et dixit Iudas, Peccavi (Matth. XXVII, 4) , non dolendo, sed diffidendo. Sic et Cain, Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13).

Ergo, fratres, cum ieiunatis, facies vestras lavate lacrymis, caput ungite Christum, qui caput cunctorum est. Ipsum ergo ungite, scilicet oleo misericordiae, eleemosynas dando, et verba contritionis clamando, Peccavimus, Domine, sed miserere. Et sic uncti erimus a Christo oleo laetitiae. Sic unctum David legimus, sic unctum Petrum et Mariam prospicimus, sic unctos volentes semper spectavimus fratres. Sed quis dicet, Quomodo ungendus est Deus? O peccator, vade primo ad Mariam peccatricem. Ipsa enim unxit pedes, et postea caput, scilicet animam, et postea accedere potuit ad caput.

Nam si primo lacrymis Christi pedes non lavisset, ad caput Christi accedere ungendo ausa non fuisset. Ergo necesse est primo ad pedes lacrymas fundere, et postea ad Christi caput accedere. Scitote tamen, fratres mei, quod nisi inimicis vestris corde peperceritis, omnia quae agitis, sive ieiunetis, sive eleemosynam detis, sive omnia quae bona sunt agatis, omnia vana sunt, et servi inutiles estis, nisi proximo peperceritis.

Sed dicetis, Ego parcere inimico non possum: ex quo ergo mihi bona non valent sine hoc, me affligere ieiunando, bona distribuendo, non amplius volo. Ego autem dico vobis, Dimittite, ut dimittatur vobis. Nullum tamen malum impunitum, nec aliquod bonum irremuneratum remanebit apud Deum, qui novit abscondita cordis cunctorum.