Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO LXIV
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1347) SERMO LXIV. DE EXHORTATIONE AD SACERDOTES, UT DOCEANT QUID POPULUM CHRISTIANUM SCIRE ET OBSERVARE OPORTEAT
Audite, filioli mei, et intelligite quomodo Scriptura sancta admonet nos et invitat ad regna coelorum, et ostendit viam quomodo mala istius mundi evadere possimus, et ad vitam pervenire aeternam Christo adiuvante. Clamat enim Dominus per prophetam ad sacerdotes qui populo praesunt, ut doceant eum et admoneant, et viam veritatis annuntient: dicit enim, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1): et iterum, Quod si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram (Ezech. III, 18).
In his igitur grandis necessitas est omnibus sacerdotibus, ut viam salutis populo demonstrent, per quam vitam aeternam acquirere possint. Imprimis ipsis explicando quod omnis christianus scire et in corde suo firmiter tenere debet, quod primum est mandatum Domino dicente, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et ex tota mente tua: deinde proximum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37). Si ista, id est amorem Dei et timorem, ac proximi dilectionem in corde tuo posueris, et haec praecepta cum summa reverentia suscipere volueris, tunc ad aliam voluntatem bonam, Deo largiente, facilius poteris pervenire. Promisit enim his qui diligunt eum, resurrectionem post mortem, paradisi delicias, Angelorum consortium, et vitam sempiternam. Unde post haec nec adversa te molestant, nec infirmitas gravat, nec senectus occupat, nec mors occurrit; sed pax et securitas perpetua, sanitas animarum et corporum gratissima, iuventus venustissima, et regni coelestis vita aeterna.
Et haec promissa sunt bona facientibus et de malis se continentibus. Cogitet ergo unusquisque, qualiter ad illam bonitatem pervenire possit. Sit benevolus, pius, benignus, misericors, sobrius, castus, ad omne opus bonum promptus, ad mala tardus. Otia virtutum fugiat, et omni virtutum exercitio Deo placere studeat. Non sit detractor, non fornicator, non rapax vel avarus, non ebrius, non gulosus, vel in scurrilitate quae ad rem non pertinet constitutus; sed et illa et in ipsis positos quasi serpentem fugiat, ne vitiis et malis huiusmodi animam suam inquinet. Diligat iustitiam, pacem inquirat, amet parentes, dilectionem habeat ad proximum.
Cum gaudio peregrinos suscipiat, infirmos visitet, et in quantum valet, Deo adiuvante, ac sibi copiam bonorum temporalium ministrante ut habeat unde cum summa laetitia pauperibus tribuat; et cum summo gaudio necessitati eorum subveniat; credat sibi retributorem esse Deum, qui videt et considerat universa: pro quo et dixit, Quidquid feceritis uni de minoribus istis, mihi fecistis (Id. XXV, 40).
Et, filioli mei, semper cum gaudio et laeto animo pauperibus manum porrigite, in quantum praevaletis. (1348) Et si aliquis est laborator qui terram colat, de fructibus suis et ex eis omnibus quae Dominus ei donat, in decima Ecclesiam non defraudet, et de particula sua pauperibus dare non negligat. Si negotiator est, et in hoc laborat, et ipse Deo non servit de suo labore, vel decimam reddere noluerit, et de sua particula pauperibus ministrare non curaverit, ad nihilum ipse una cum pecunia sua redigetur. Et quacumque arte Dominus alicui personae ingenium lucrandi donaverit, unde se et suos nutrire ac vestire potuerit, et cum hoc superlucrari aliqua post decimam, ex ipsa sua particula quae sibi remanet, pro redemptione animae suae ac suorum pauperibus hilariter donet. In his autem omnibus caste, sobrie et pie vivendum est, ut opus bonum quod facitis, Deo acceptabile fiat.
Saeculares ad ecclesiam libenter convenite, confessiones vestras humili et puro corde sacerdotibus facite, et illos rogate quod pro peccatis vestris Deum, ut vobis indulgeat, orare dignentur. Oblationes per dies dominicos pro vobis et vestris secundum status vestri possibilitatem debetis Deo offerre. Dignum namque et acceptabile sacrificium Deo est, ut Christiani quod negligenter egerint, per sacras oblationes et eleemosynarum largitionem placare festinent, et per veram, ut praemittitur, confessionem, cordis contritionem, ac omnimodam satisfactionem, per orationem puram, per ieiunium et abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter agentes in omnibus, vosmetipsos considerate, propter quid in hac valle miseriae, id est, in hoc mundo nati estis.
Et cur, nisi ut nuduli primorum parentum peccato exigente, de paradiso in praesens exsilium relegati, bene faciendo ad patriam revertamur. Si igitur per ignorantiam vel per stultitiam contra Deum quidquam peccando egistis, per opera vestra bona id emendare non tardetis; hoc vobis ad memoriam sollicite reducendo, ut si quis legitimatus sit, in domo sua tranquille et pacifice, ut bonum decet christianum, vivat, parentibus honorem impendat, uxorem diligat, filios catholicam fidem et Dei legem cum summa disciplina instruat, ut Deum diligere, timere et honorare sciant: hoc enim beneplacitum est apud Deum. Super omnia turpiloquia abstinentes, charissimi, proximis vestris detrahere nolite; sed si alicui aliquid in aliquo displicet, illam evangelicam sectantes doctrinam, arguite et monete in charitate, et si illum lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis (Matth. XVIII, 15). In omnibus ebrietatem cavete. Haec enim subversio magna est animae. Sicut enim ignis facile incendit stipulas, et leviter siccas exurit paleas; sic ebrietas corpus corrumpit, et animam simul et corpus in grave peccatorum incendium deiicit, et praecipue in iuvenibus.
Vinum enim et iuventus, duplex incendium. Propterea qui ab ebrietate non cavet, peccatum non evadet. Ad ecclesiam quando venitis, cum summa reverentia et timore maximo intrare debetis: considerantes quia ad Dominum et dominatorem universae creaturae vaditis, eidem ibidem pro negligentiis vestris veniam deprecaturi.
Dum etiam in ecclesia stamus, orationes Domino pro peccatis nostris fundentes, prius tamen operibus fidei, in quantum possibile est, iustificati oculos mentis ad Deum levemus, semper intendentes qualiter de supernis a Deo consolationibus praebeatur. Oculi enim Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Ista si frequenter feceris, et prae oculis Deum habueris, inimicus fugiet a te. Angelus enim Domini bonus adiutor tibi erit, si mentem tuam firmam in his existere perspexerit.
Considera quia pius et misericors est Deus, et puro corde se deprecantes misericorditer recipit, promissiones suas non elongat, et allevat ac sanat eos qui contriti sunt corde. Hoc etiam, charissimi, latere nos non debet, verbis Christi per Scripturam sacram nobis nuntiantibus, quod istius mundi finis appropinquat, et per quotidiana signa, quae per Evangelium praedicta sunt et quotidie fiunt, spero in proximo eius esse adventum, ut per ignem omnem iudicet mundum. (1349)
Ecce enim Dominus veniet, et omnes Angeli eius cum eo, et Virtutes coelorum movebuntur. Tunc sedebit Redemptor noster rex omnium in sede maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Qui boni sunt, statuet eos ad dexteram suam, malos vero ad sinistram. Et his qui a dextris eius erunt, dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Nudus eram, et operuistis me.
Infirmus eram et in carcere, et visitastis me, etc. Tunc respondebunt iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et nudum, et infirmum, vel in carcere; et ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Quamdiu uni de minimis meis fecistis, mihi fecistis. His vero qui a sinistris eius erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et sic de singulis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34-42, 46).
Considerate igitur, filioli, magnam Dei pietatem, quali nos in peccatis nostris suffert patientia. Pensemus iudicium illud futurum, ut peccata nostra nobis non improperet. Propterea, charissimi, hoc nobis in omnibus considerandum est. Dum unusquisque potest, dum tempus habet, dum pretium in manibus tenet, in quantum praevalet redimat se unusquisque, ne debitor peccati ac in servitute diaboli persistat. Et exinde vos, saeculares, post poenitentiam et reconciliationem actam, secundum sacerdotis consilium communicate temporibus praecipue ad haec ab Ecclesia ordinatis. Prius tamen ante plures dies a propriis etiam uxoribus abstinete, ut mundo corde et casto corpore sanctum sacrificium accipere possitis. Sacerdotibus vestris honorem impendite, et eis propter Deum obedite: ipse namque Dominus ad ipsos dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Filii honorent parentes, similiter et omnes Christiani invicem vos honorate: scriptum namque est, Honore invicem praevenientes (Rom. XII, 10).
Esurientes pascite, sitientibus potum porrigite, hospites et peregrinos praecipue pauperes suscipite, humanitatem quam potestis illis impendite, pedes illorum lavate, vestite nudos, in tribulatione positis subvenite, consolamini dolentes, infirmos visitate, mortuos sepelite, in carcere positos requirite, et de bonis vestris, quantum facultas vobis a Domino concessa suppetit, subvenite ac eis ministrate: viduas et orphanos in tribulatione positos adiuvate, pauperes et oppressos a pravis hominibus vel de iniquo iudicio, in quantum vobis possibile est, adiuvate, seu adiutorium praestate: iudicium rectum ac iustitiam servate, misericordiam in omnibus facite, pacem in vobismetipsis habete, et eos qui discordes sunt, ad viam concordiae revocate. Symbolum et orationem dominicam tenete, filios et filias vestras docete ut et ipsi teneant. Filios quos in Baptismo recepistis, in fide erudite, et scitote vos pro eis apud Deum fideiussores existere. Et ideo semper docete, indesinenter castigate et corripite illos.
Omnes vero subiectos vestros, ut tenemini, admonete, ut sobrie, caste, pie et iuste vivant in hoc saeculo. Veritatem corde et ore dicite, castitatem et continentiam servate, sobrietatem et parcitatem cibi et potus habete, ieiunium servate, seniores honorate, iuniores in Christi amore diligite, patientes estote ad omnes, bene facite his qui oderunt vos. Charitas et gaudium, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas et dilectio sint in corde vestro iugiter. Et haec in cogitationibus sanctis et eloquiis ac operibus piis conservate. Humilitatem ante omnia custodite et tenete. Spem vestram totam in Domino ponite. (1350)
Bonum cum aliquod in vobis inveneritis, non vobis ad laudem vestram inanem, sed Deo ad sui gloriam, qui hoc vobis dedit, ascribite. Malum vero quod in vobis videritis, non Dei causa, sed vestra culpa et negligentiis vestris hoc factum fore sciatis. Diem iudicii timete, gehennam expavescite, vitam aeternam desiderate, cogitationes et opera simul et verba die noctuque in bonum custodite.
Transitum vestrum de hoc mundo qui semper appropinquat omni die sperate. Praecepta Dei adimplete, et de eius misericordia nunquam desperate. Quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat. Et prout vultis ut faciant vobis homines bona, et vos facite illis similiter. Charitatem autem, quae est dilectio Dei et proximi, in omnibus et ante omnia servate. Nemo se circumveniat, fratres: quia omnis homo qui post Baptismum mortalia crimina commisit, seu homicidium, adulterium, fornicationem, furtum, falsum testimonium, periurium; et his similia peccata mortalia perpetratus fuerit, si poenitentiam veram non egerit, eleemosynam iustam non fecerit, et in bonis operibus non permanserit, nunquam in regnum coelorum intrabit, nec possidebit gloriam aeternam, sed cum luctu in infernum descendet.
Nam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): proinde scriptum est, Nequaquam Deus delinquentibus parcet (Iob IX, 28) , quoniam peccator aut flagellum temporale habebit, aut purgationem in hoc saeculo faciet, aut puniendus relinquitur aeterno iudicio, aut quod male admiserit puniendum, punit in hoc saeculo: ac proinde est quod delinquentibus non parcet Deus: et alibi scriptum est, Nulla peccata Deus permittet inulta, hoc est, sine vindicta: quia certe aut nos hic vindicabimus peccata nostra per poenitentiam, aut illa vindicabit Deus per severitatem iudicii et iustitiam.
Et illud scitote certissime, et firmiter credite, quod omnis homo quamvis seu quantumcumque criminosus fuerit, seu peccator exstiterit, si veram poenitentiam egerit, ac iustas eleemosynas fecerit, et in bona devotione cum operibus iustis permanserit, mortem aeternam non gustabit, nec unquam in infernum descendet, sed ab Angelis sanctis post vitam praesentem in coelum levabitur, et gloriam possidebit aeternam: unde Deus dixit, Non iudicabitur homo bis in idipsum: et Apostolus ait, Si hic iudicaremus nos, nequaquam a Domino iudicaremur (I Cor. XI, 31, 9): hoc est, quod illi qui in hac vita praesenti per veram poenitentiam iudicant, in iudicio extremo de his non iudicabuntur; quia sic eorum iudicium in hac vita terminatur. Unde et alibi scriptum est, quod si nos perfecte poenitentiam egerimus, non solum Deus culpas nostras remittit, sed post culpas etiam praemia promittit. Ideoque, fratres charissimi, vitam nostram in vita praesenti emendare festinemus, et quidquid mali contra praecepta Dei fecimus, defleamus, et ulterius peccare cessemus, ac in voluntate bona, cogitatione recta, et verbis ac operibus sanctis nos conservemus, auxiliante ac gubernante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
Amen.