Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1271) SERMO XXII. DE CONSOLATIONE FRATRUM IN EREMO, A QUIBUS SANCTUS AUGUSTINUS RECESSIT, CUM EXHORTATIONE AD ORATIONEM ET LACRYMAS

 

Fratres mei et laetitia cordis mei, tempus est ut revertar ad eum qui misit me ad vos: vos vero nolite contristari, nec turbetur cor vestrum. Rogabo enim Patrem ut ipse vos custodiat, et maneat vobiscum in aeternum Spiritus veritatis. Iterum dico, nolite de meo recessu amplius contristari, sed semper orate pro invicem, ut salvemini.

Valde enim servis Dei et solitariis est necessaria oratio, per quam Deus placatur, per quam Deus ad nos inclinatur. Adoraverat enim populus Iudaicus vitulum conflatilem, et ait Dominus Moysi: Dimitte ut irascatur furor meus contra eos. Cui Moyses: Quaeso Domine, quiescat ira tua, et esto placabilis super malitiam populi tui (Exod. XXXII, 10-12). Et ecce placatus est Dominus. O quam grandis est ipsius orationis causa! o quam grande mysterium! Ecce Moyses orabat in monte, et Iosue Amalech devincebat. Per orationem Ezechias sanatur, et salutem animae et corporis adipiscitur.

Per orationem Saulus Paulus, doctor Gentium, et praedicator orbis terrae effectus est. Obsecro ergo, fratres mei, ut oretis pro invicem, ut salvemini. Deprecor, fratres mei, cum Apostolo, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes et gratiarum actiones. Orate et nolite deficere, et si possibile est, lacrymas fundatis. O quam magnum sacrificium Deo obtulistis vespertinum, lacrymas cum oratione effundere! Divina enim Scriptura aliquando nos ad lacrymas, aliquando ad gaudium nos invitat. Saepe enim dicebat Salvator discipulis suis, Beati qui lugent in hac vita, quia gaudebunt in aeterna vita. Prius enim dolendum est: sed post dolorem gaudium subsequitur, quia beati qui lugent. Sed postea dicit Salvator, Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 5, 12). Quae quidem merces per lacrymas et orationes acquiritur. Orate igitur, fratres mei, in eremo: orate et nolite deficere. Nam sicut proprium est canibus latrare, ita proprium est eremi cultoribus orare. Bonorum enim oratio locutio est ad Deum. Quando enim servi Dei legunt, Deus sine dubio eis ferventer loquitur: sed dum orant, cum Deo suaviter loquuntur. (1272)

 Ipse enim sapiens est, quia sub paucis verbis multa comprehendit: et quidquid necesse est, hilariter tribuit, et abundantius atque perfectius quam homines sciant vel valeant cogitare. O fratres mei dilectissimi, clamate in eremo, ululate in hac vasta solitudine, vociferari non quiescatis: clamate orando, et nolite deficere; et non solum voce, sed maxime mente. Ecce enim auditis semper aves in deserto cantantes, et laudantes Deum factorem suum. Et si cantare non potestis, qui senes multum iam estis; mente saltem nolite tacere. Nam et tacentes ore, mente autem orantes exaudit Dominus. Nec in oratione locutio tantum quaeritur, quantum sensus. Ecce enim Ieremias confortatur in carcere, Daniel inter leones exsultat, tres pueri in fornace tripudiant, Iob in sterquilinio triumphat, paradisum de cruce latro invenit, Susanna inter senes defenditur, Stephanus de torrente in coelum suscipitur, et inter lapidantes pro Saulo exauditur. Non est igitur locus in quo orare non debeamus; quia Deus ubique est, ubique nos exaudire dignatur.

Orate igitur semper, et in omni loco, ut salvemini. Non solum unusquisque pro se, sed pro omnibus orare debemus. Nam, ut ait venerabilis pater Ambrosius, Si pro te tantum rogaveris Deum, tantum tuum meritum possides: sed si pro omnibus rogaveris, omnes pro te rogabunt. Oratio sancta, columna sanctarum virtutum, deitatis scala, viduarum maritus, Angelorum cognata, fundamentum fidei, monachorum corona, coniugatarum levamen. Beatus qui te amat, beatior qui te frequentat. Beatus qui te astringit: sed beatior qui in te perseverat. Beatus qui te amat, beatior qui te frequentat. Beatus qui te astringit: sed beatior qui in te perseverat. Beatus qui tecum lacrymas fundit, quoniam holocaustum Deo sanctum et immaculatum offerre non dubitamus. Flete igitur, fratres mei, orando, et nolite quiescere, ut digni efficiamini gratia Dei. Sed dicetis: Ecce multi sumus, et praeter Evodium, Alypium, et Pontianum, qui de Scriptura sancta multa noverunt, omnes grossi et idiotae sumus; igitur doce nos orare.

O fratres mei, licet grossi sitis, et subtilia non capiatis, non tamen debiliores vos reputo, sed chariores vos teneo ignaros et humiles, quam sapientes elatos et superbos. Dei tamen gratia pro vestra salute sufficit quod habetis. Licet enim medullam Scripturarum non intelligatis sicut Evodius, Alypius et Pontianus, qui Romae diu mecum commorati sunt; tamen Scripturarum corticem vos intelligere non dubitamus. Diximus enim primo vobis, quod psallere, orare, et manibus laborare debeatis, quando necesse fuerit; et si vobis tempus superfuerit, dicere, Pater noster, non differatis. Ipsa enim dominica oratio appellatur, in qua septem petitiones reperiuntur, in quibus omnes species orationis comprehenduntur, quibus Deum interpellamus pro appetendis bonis, pro vitandis malis, aut pro delendis commissis.

Tres enim primae petitiones pertinent ad aeternitatem: reliquae vero quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere videntur, quia et panis quotidianus, scilicet spiritualis, licet sit sempiternus, ad hanc tamen vitam etiam pertinet, in quantum ministratur animae quibusdam signis, dictis vel scriptis. Et ideo panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi manducando deglutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos dimittimus aliis: quae petitio est inter quatuor secunda. (1273) Et tentationes quae nunc nostram vitam infestant, et ipsa liberatio a malo, ad hanc vitam pertinent, quia Dei iustitia mortem incurrimus, unde Dei misericordia liberandi sumus.

Quae cum ita sint, ipsarum petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta maiorem generent cordis affectum; et quod petitur, ad velociorem perducatur effectum. Orate igitur, fratres, dicentes, Pater noster: referentes gratias largitori omnium bonorum, qui dulcedo nostra est, vita et resurrectio nostra est, spes nostra est, et lumen oculorum nostrorum, baculus senectutis nostrae, donans nobis sensum ut eum agnoscamus, et secreta secretorum suorum intelligamus. Ipse enim nobis dedit efficaciam in opere, gratiam inter electos, effectum in suis et suorum praeceptis, solamen et constantiam in adversis, cautelam in prosperis et timorem, et quocumque vertimur, sua grandis misericordia nos praevenit. O fratres mei, non negligamus orare, non carnem domare, non vigilare.

Et tamen quid ei retribuemus, qui non permisit nos submergi, cum in mari magno essemus? Ecce enim consumpti eramus, et nos liberavit; errantes eramus in saeculo, et reduxit nos ad viam; ignorantes eramus, et docuit nos veritatem. Non igitur, fratres, taedeat nos orare, qui non familiam regere, sed tantum Deo placere debemus. Et ut bene psallere et orare possitis absque magno corporis impedimento, de bonis episcopatus Ecclesiae Hipponensis centum et quadraginta vestimenta cum calceamentis vobis dilectis fratribus meis deportari praecepi, ut tempore frigoris, quantum necesse fuerit, unusquisque recipiat, reponentes ea et custodientes in communi vestiario cum omni diligentia et charitate: scientes quod vera charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae Dei; sic autem facientes non deficiatis.

Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in vobis quod placeat coram se per Christum Iesum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Orate pro nobis, fratres, et ante meum recessum cupio vos salutare in osculo sancto.

Amen.