Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LX

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1342) SERMO LX. DE PERSECUTIONE CHRISTIANORUM

 

Frequenter diximus, fratres charissimi, quod semper Christiani persecutionem patiuntur. Mundus iste in maligno positus est. Adversarius noster diabolus regnat in mundo; et nos putamus quod non patiamur persecutionem? Quae enim res non persequitur christianum? Omnia quae in mundo sunt, persequuntur Christianum. Miramur, si nos persequuntur alii, si Christo servire voluerimus?

Et parentes nostri nos persequuntur. Quicumque dissimilis est nostri, persequitur nos, et odio nos habet. Miramur, si alii nos persequuntur? Ipsum corpus nostrum nos persequitur. Si comedero paululum, et corpusculum robustum fuerit, sanitas corporis mei persequitur animam meam.

Quocumque me vertero, persecutio mihi est. Si videro mulierem, oculus meus persequitur me; cupit enim interficere animam meam. Si videro divitias, si aurum, si argentum, si possessiones, quodcumque videro et desideravero, hoc persequitur animam meam. Non putemus tontum in effusione sanguinis esse martyrium: semper martyrium est Christianis et religiosis.

Adolescentulum libido persequitur: vult libido effundere sanguinem animae. Quando periclitatur anima tua, et quasi in periculo constituitur, tunc stat Dominus Iesus a dextris Patris, et pugnat pro adolescentulo suo. Si ergo sunt martyria in pacis tempore, sunt et negationes. Nemo ergo dicat non esse martyrium. Et martyrium est, et negatio. Ego hodie qui videor esse monachus, si rupero propositum meum, Christum negavi. Et si in pace Christum nego, in persecutione quid facerem? Non torqueor neque exuror, et denego: si torquerer et exurerer, quid facerem?

Qui in persecutione negat, habet veniam plagae: pro illo precantur sancti. (1343) Quid enim dicit? Volui pugnare, caro mea in colluctatione defecit; non cessit animus, sed cessit corpus; aliud mens cogitabat, aliud corpus compellebat: et tamen non habet excusationem. Nulla enim est plaga quae debeat ab amore Christi separare. Quid enim tibi dicit? Hoc est, in incendio ardebas, in equuleo pendebas, propter me torquebaris: et dicis, Non potui sustinere tormenta. Et quomodo sustinuit Petrus, quomodo Paulus, quomodo caeteri martyres sustinuerunt? Ea habuerunt corpora quae et tu habes? O monache, qui ieiunium fugis, putas ignem effugere? Hoc ergo dico, quoniam omni tempore sunt martyria, sunt et persecutiones. Denique Apostolus quid loquitur de viduis, quae secundos duxerunt maritos?

Quid dicit? Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12) . Viduae quid dicit? O vidua, antequam mihi promitteres quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes: ex quo tempore confessa es ut mihi permaneres, ex eo tempore mea esse coepisti; si volueris secundum maritum ducere, me contempsisti, adultera es, quia mihi iam iuncta eras. Sic et tu monache, antequam promitteres, in tua erat potestate facere quod volebas. Vox tua ligavit te mihi: quis te compulit? Numquid necessitatem feci?

Nonne liber eras? In potestate tua fuit promittere. Promisisti, meus esse coepisti: meum nolo dimittere; non tibi licet dimittere quod promiseras. Promittere tuum fuit, dimittere non est tuum. Si me dimiseris, non habeo te in eo gradu, in quo prius habui. Primum liber eras, eras quidem de familia mea: non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis, sed tamen de familia mea eras; non eras mecum, sed tamen meus eras. Ex quo mihi militare coepisti, si recesseris, non habeo te de familia, sed quasi fugitivum. Hoc totum quare dico? Quoniam in nostra erat potestate promittere servitutem Dei et obedire; non est in nostra potestate dimittere. Promisisti? Praemium tuum habes.

Negasti? Poenam habes: utrumque propter confusionem tuum est. Diximus, atque iterum dicimus: Promisisti? Praemium habes. Dimisisti? Poenam habes. Utrumque tuum est, elige quod velis. Habes viam mortis et vitae, ingredere quam volueris. Hoc totum dico vobis, fratres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam potestatem, et dicat, Ergo illi qui uxores habent, qui sunt in civitatibus, qui militant, qui negotiantur, ergo totus mundus in periculo est, soli monachi salvantur. Non est nostra et illorum aequa conditio. Illi scientes imbecillitatem suam non promiserunt facere quod non potuerunt. Illi quidem christiani sunt. Sed est christianus quasi saecularis, et quasi negotiator; et christianus quasi miles. Et Cornelius centurio miles fuit, sed salvatus est. Ego qui monachus sum, qui desivi esse saecularis, et factus sum monachus; aut monachus salvus ero, aut aliter non salvabor: non est aliud medium.

Si voluero dimittere vitam monachi et sequi saecularem, non habebit me Dominus quasi saecularem, sed quasi praevaricatorem. Non ergo licet nobis dimittere quod habemus in proposito. Dicat aliquis, Quid facio, si peccavi in isto proposito, qui factus sum nec saecularis nec monachus? Aliquis peccat peccato maiori? cupit emendare? Ergo hoc dico, Non nobis licet dimittere quod habuimus propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Si peccasti in vita monachi constitutus, esto poenitens quasi monachus: non quasi saecularis, sed quasi monachus. Aliquis dicat, Fugi dominum meum, ne me caedat: semper fugere debeo? Si te poenitet quod fugisti, debes reverti ad dominum tuum. Nemo dicat, Poenitet me quia fugi, et debeo semper fugere. Sive sancti simus, sive peccatores simus, nobis non licet mutare propositum. (1344) Si sanctus es, beatus es monachus: si peccator es, miser es monachus.

Non licet mutare propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Haec quidem in commune loquor: et quod vobis loquor, mihi quoque loquor, ne quis se putet habere potestatem mutare propositum. Rem vobis dico novam: quasi in comparatione dico, non quasi hoc praecipiam. Fac duos monachos corruisse; hoc est, uterque peccaverit. Alius de ipsis, verbi causa, saecularem duxit uxorem, et dixit, Non possum sustinere, non possum monachus perseverare. Alius vero qui peccaverat, intellexit suum peccatum; nulli confitetur, plangit tamen quod fecit, die noctuque Domini misericordiam deprecatur.

Non dico quia bene fecerit quod peccavit: ad comparationem tamen eius qui publice sceleratus est, iste sanctus est. Hoc totum quare dico? Non ut spem peccatoribus dem, aut per ipsam spem dem occasionem peccandi; sed dico, etiam quicumque peccaverit, non ei licet mutare propositum. Dominus autem est potens me et vos ab omnibus insidiis diaboli liberare totos, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

Amen.