Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLVIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1328) SERMO XLVIII. DE CURA ANIMAE

 

Anima humana, fratres charissimi, omnium creaturarum naturam participat, ambit et capit, et tanto amplius, quanto gloriosius est Dei imagine insignita. Omne enim spirituale suum est, quia coelum habet ad manendum, Angelos ad congaudendum, gloriam ad habendum, et Trinitatem ad fruendum. In ipso denique homine deposita erat etiam corporalis creatura, et omnium corporalium naturalium natura in se, et ad se, et per se: et tanto perfectius, quanto mirabilius erat omni corporeo. Omnia enim possidebat, omnia sibi obediebant, quia omnia ei subiecta erant, astra scilicet ut lucerent, elementa ut alerent, animalia ut subirent, et cibaria ut nutrirent, oves et boves, leones et aves, omnia obediebant homini sine ulla rebellione. Et quid plura? Etiam hoc quod maius est.

Quid est quod maius est, nisi quod divinum est? Quid enim in homine divinum est, nisi quod imagine sanctae Trinitatis ipse homo decoratus est? Faciamus, inquit sancta Trinitas, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). Quae est imago Dei in nobis, nisi id quod melius reperitur in nobis.

Quid est quod melius reperitur in nobis, nisi ratio, intellectus, memoria et voluntas? O homo, audivisti tuam gloriam, audi nunc tuam miseriam. O homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis, qui quasi flos campi egrederis et contereris, et fugis velut umbra, nec in eodem statu permanens, nunc dives nunc pauper, nunc sanus nunc languidus, nunc gaudens nunc tristis, nunc sciens nunc ignarus, nunc videns nunc caecus, nunc civis nunc exsul, nunc bonus nunc malus: ecce quomodo stabilis, ecce quomodo permanens.

O homo, an ignoras quia potuisses non mori? Utraque enim potentia in manu tua erat, posse et non posse mori: contempsisti primam, et elegisti secundam; contempsisti vitam, et elegisti mortem; contempsisti dulce, et elegisti amarum; contempsisti vitam aeternam, et mortem aeternam eligere voluisti. Et unde hoc, homo? (1329)

Numquid bonus, rectus, sanctus, et Deo dilectus creatus es? Et tamen miserrime incrassatus, impinguatus, dilatatus, recalcitrasti contra Deum factorem tuum. Et ecce elatus in superbia, ignarus Dei gratia, inscius de iustitia, cecidisti in lacum miseriae, in luto faecis, et in umbra mortis. Ideo attende quid sequitur. Putas quod Deus mentiatur, vel ut filius hominis mutetur? Statuit enim ipse, et sententiam posuit, ut quotiescumque comederes ex ligno, mori debuisses. Numquid ludendo hoc edixit, vel ridendo hoc asseruit? Omnino hoc tamen mihi non apparet.

Quare non apparet, nisi quia experientia didici, et oculata fide probavi? Numquid experior, quod post peccatum elementa quae in summa et optima qualitate erant, mox propter peccatum pugnare coeperunt? Est enim ratio terrae in carne, ratio humoris in sanguine, ratio aeris in spiritu, ratio ignis in calore: et haec quatuor mox post peccatum ad invicem praeliari coeperunt, et sic nostri primi parentes infirmitatibus aggravantur, et dolore capitis, stomachi, hepatis, omniumque membrorum vexantur, sicque moriuntur, sicque ad sepulcra deducuntur. Sed dicet quis: Quid est homo post mortem? Certum est, quod non est homo: et tamen est aliquid, quantum ad duas partes.

Quae sunt illae partes, nisi anima et corpus, materia et forma? Anima enim non moritur, nec succumbit per mortem, cum omnino sit immortalis: nec corporis materia, cum sit una numero: quia licet corpus resolvatur, non tamen devenit ad tantam resolutionem, quod omnino nihil sit, et quod cedat in non ens. Manet eadem anima semper, et tanquam quid divinum; deficit tamen homo quantum ad esse. Omnes enim animae spiritus sunt, et omnia corpora terra sunt, et erunt quousque anima induet se suo corpore, ut totus homo glorificetur, corpore videlicet et anima. Si ergo petis quid est homo mortuus: quid aliud dicere poterimus, nisi quod terra, putredo, cadaver et fetor est? Si petis de suo esse, vides quod deficit. Si petis de corpore, interroga terram. Euntes vos, o iuvenes et potentes, ad sepulcra patrum vestrorum, considerate quid fuerunt, et quid sunt. Monumenta eorum aperiamus, et videamus quis dominus, et quis servus, quis pulcher, quis turpis, quis rectus, quis curvus inter eos fuerit. Aperiamus oculos mentis et corporis, et nostram grandem miseriam frequenter non pigeat considerare. Intremus sepulcra, et quid invenimus discamus.

Quid, fratres, invenimus, vel quae? Nam si respexerimus, invenimus mortuorum capita, renes et ventrem. Verum, et indubitanter verum: mihi experto credite, quod in capitibus invenietis bufones saltantes, generatos ex cerebro; in renibus serpentes generatos in lumbis ambulantes; in ventre vermes scaturientes, generatos ex visceribus. Ecce quid sumus, et quid iam erimus; ecce in quod resolvimur.

Quid ergo inflaris, o dives? Cur non attendis quae audis? Cur turbaris cum prospicis? Cur non converteris cum hoc quotidie experiris? Mementote, fratres, haec omnia, et agite poenitentiam in fletu et lamento antequam veniant dies illi amari pleni miseriae et tristitiae. Audistis iam quid est homo mortuus: restat nunc dicere quid sit de anima. O fratres mei, quid de hoc dicere poterimus, nisi concordaverimus cum vetulis nostris? Quid enim dicunt, nisi quod vel in paradiso cum gaudentibus, vel in inferno cum dolentibus: sed si in purgatorio, in via eundi ad patriam sunt; et isti iam bene sunt, quia securi sunt. Orandum tamen pro eis est, et eis toto affectu subveniendum est orationibus, eleemosynis, sacrificiis, ieiuniis et macerationibus.

Isti sunt denique illi afflicti, qui ad Dominum quotidie clamant, et ad illum recurrunt, cuius scientia ubique allegatur, cuius sapientia demonstratur, cuius clementia ubique ponderatur, cuius potentia ubique promulgatur. (1330) Isti quotidie clamant, unusquisque per se suam misericordiam implorantes, et suam miseriam deplorantes, et dicentes: Domine, scias quod vim patior, ideo ad te recurro, non contemnendo scientiam tuam, non avertendo tuam sapientiam; sed interpello tuam clementiam.

Non enim, Domine, iniuste patior, quia non pro alieno delicto, sed pro meo patior: vim tantum, Domine, patior, quia fortiter patior, et iuste patior. Peccavi, Domine, substantias et divitias congregando, nec pauperibus ut iusseras sufficienter tribuendo. Sed multa infelix congregavi cum dolore et moerore, nesciens cui ea dimitterem amico vel proximo. O infelix homo, considera, et diligenter adverte quid agis, quid cogitas, dum cunctis diebus vitae tuae congregare non desinis. O homo, avaritia plenus, an ignoras quod tria sunt insatiabilia, et quartum nunquam dicit, Sufficit?

Et quid est quod nunquam dicit, Sufficit, nisi animus hominis, qui nunquam dicit, Satis est? O homo, an ignoras quod radix omnium malorum avaritia est et servitus idololatriae, mater usurae, genitrix simoniae, fomes culpae, aeternae poenae via, nutrix gehennae?

O avaritia abyssus insatiabilis, quae nunquam dicis, Sufficit: semper famescis, semper doles, semper tristaris in cunctis. Nam si sol quotidie oritur; dolendo dicis, Siccitas erit: si pluvia descendit, omnia periclitari asseris: si temperiem adesse prospicis, solem vel pluviam adesse desiderabis. O pestis interminabilis, o famelica rabies! nam omnia suis terminis clauduntur, sola avaritia nullo clauditur fine.

Omnia in homine senescunt vitia, sola avaritia iuvenescit. O rabies omni fine carens! Numquid terra suis limitibus terminatur, aqua suis finibus limitatur, aer suo fine concluditur, coelum suis terminis arctatur, sola avaritia terminum nescit? O avare, si terra tibi cuncta datur, mare quaeris. Sed si terra et mare, aerem petis. Sed si terram, mare et aerem possederis, adhuc coelum ambis, et ipsum penetrare affectas. Et si coelum penetraveris, adhuc non quieveris, donec te Deo adaequaveris, vel fueris superior Altissimo.

O pestis daemone saevior! nam daemon similis Altissimo esse voluit; sed avarus super Deum, si posset, ascendere vellet. Merito avaris in die novissimo loquetur Dominus, dicens, O homo, sine honore mundum intrasti in pellicula sanguine cruentatus, sine divitiis natus, sine avaritia genitus: et tu in avaritia vixisti, et dilatatus es in auro et argento, et oblitus es Dei creatoris tui. Ubi enim est fructus et lucrum laborum vestrorum? Ite ergo, maledicti, in ignem aeternum, et sicut voluistis, ita fiat. Ecce sententiam summi Regis. Itaque, fratres, nolite amare plus corpus quam animam, et plus filios quam vos ipsos. Ecce enim in ianua dies mortis est. Tunc enim quilibet a suis excluditur, ab uxore dimittitur, a cognatis separatur, et ab eisdem ad sepulcrum ducitur. O magna crudelitas!

O magna admiratio! O admirabilis infidelitas! Ecce maritus dilectus ab uxore dilecta relinquitur, filius a matre proiicitur, et pater a filiis, et filii a patre sub terra reconduntur: solus ille dimittitur, et quilibet ad propria revertitur; et cito oblivioni traditur, tanquam mortuus a corde. Ecce, fratres, mundi amicitia quanta vel qualis est. Non enim est aliquis qui tantum amicum vel cognatum diligat, quod per noctem unam secum morari cupiat. Vide ergo, o homo, quales amicos habes, pro quibus animam perdis, pro quibus Deum offendis. Omnes dimittent te, omnes se abscondent, omnes cito fugient a te, et in foveam trium brachiorum collocabunt te. (1331)

Nam cum essemus apud Ostia Tiberina matre charitatis sociati, exspectantes temporis tranquillitatem, causa remeandi ad Africam, et gratia illius cui terra et mare obediunt, compulsi a Pontiano praefecto, viro clarissimo, qui de Roma ad nos videndum venerat, cum eodem iterum reversi sumus Romam ad intuendum diligentius magnifica aedificia et opera Paganorum: et ductus sum cum caeteris ad videndum cadaver Caesaris in sepulcro, et vidi quod omnino esset livido colore ornatum, putredine circumdatum, ventrem eius diruptum, et vermium per illum catervas transeuntes prospexi. Duo quoque famelici in foveis oculorum pascebantur, crines eius non adhaerebant capiti, dentes eius apparebant labiis consumptis, et revelatum erat narium fundamentum.

Et intuens matrem christianissimam, dixi: Ubinam est Caesaris corpus praeclarum, ubi magnitudo divitiarum, ubi apparatus deliciarum, ubi multitudo dominorum, ubi caterva baronum, ubi acies militum, ubi canes venatici, ubi equi veloces, ubi aves cantantes, ubi thalamus pictus, ubi lectus eburneus, ubi thorus regalis, ubi thronus imperialis, ubi mutatoria vestimentorum, ubi capilii solares, ubi facies decora, ubi omnia quae sub coelo sunt? Te namque verebantur homines, te timebant principes, te colebant urbes, te timebant omnes. Ubinam, quaeso, sunt haec omnia, a quo recessit tanta iactantia? Quo ivit tua magnificentia? Et respondit mater pietate plena: Fili, omnia sibi pariter defecerunt quando defecit spiritus eius, et reliquerunt eum captivatum in sepulcro trium brachiorum plenum fetore et putredine. Eia ergo, fideles Christi; considerate quid sumus, animadvertite ad quid venimus, prospicite quid iam sumus. Agite ergo poenitentiam, filioli mei, quos iterum parturio donec reformetur in vobis Christus.

Agite ergo poenitentiam, antequam mors inimica naturae vos aggrediatur. Statuatis vobis simplicem, humilem, utilem, secretam, frequentem, promptam, amaram, lacrymosam et festinam confessionem, cum etiam horam mortis omnino ignoremus. Nam cum in extrema aegritudine fueritis, fratres; o quam forte, o quam durum, o quam poenosum, o quam lacrymabile erit vobis poenitere et dolere de malis commissis, et de bonis omissis! Quare hoc erit, nisi quia illic capitur tota intentio mentis, ubi est vis doloris? Multa enim occurrunt impedimenta cordi. Nam corpus dolet, poena affligit, quia mors appropinquat intrare: filios quos patres summe dilexerunt, pro quibus etiam se damnatos existimant, tenebroso oculo aspiciunt, uxores iam lacrymantes considerant, mundus adhuc eis fiduciam praestat, diabolus ne de peccatis doleant, fidem tribuit, et chirographum infirmantibus praebet; caro non deficere adhuc satis sperat; medici adhuc ut lucrentur, ipsum confortant; parentes applaudunt, sacerdotes alliciunt, et sic divites moriuntur in inferno. O homo, audisti quid locutus sum; omnino credo quod haec omnia cito experieris.

Obsecro igitur te, ut antequam infirmitate graveris, agas poenitentiam, disponas domum tuam. Fac quod fiendum est, fac testamentum, dum sanus es, dum sapiens es, dum tuus es. Nam si exspectaveris infirmitatem, omnino minis vel blandimentis duceris quo tu non vis. O homo, dum iuvenescis, dispone domum tuam, age poenitentiam, dilige Deum non solum verbo, sed opere et veritate. Et si proximum offendisti verbo, placa eum verbo; si facto, placa eum facto: quia eadem mensura parcetur nobis, qua pepercimus aliis. O homo, fac poenitentiam. Memorare novissima tua, ut in aeternum non pecces (Eccli. VII, 40). Revertere ad te ipsum, memorans quod fuisti sperma liquidum, quod modo es vas stercorum, quod eris cibus vermium.

Haec enim sunt novissima quae cogitare debet quotidie qui fidelis est. O homo, memorare novissima tua, quia post mortem vermis nascetur tibi de lingua pro peccato linguae, de stomacho pro peccato gulae, de spermate renum scorpiones pro peccato luxuriae, de cerebro bufones pro peccato superbiae. (1332) Memorare novissima tua, o iuvenis, qui floride ambis et pergis capite elevato cuncta quae Dei sunt despiciendo. Memorare novissima tua, quia terra es, et in terram ibis.

Memorare novissima tua, quia conceptus es in culpa, natus in poena, vivens in miseria, et necessario morieris in angustia. O homo cur te iactas fortitudine? Ecce nunc post modicum infirmaris, et deficis. Cur inflaris mundi sapientia? Ecce quod stultitia est, et eam perdes, et tuam prudentiam reprobabo, dicit Dominus. Cur inflaris scientia? Numquid philosophis obscuratum est cor, et in cogitationibus suis evanuerunt? Numquid traditi sunt in reprobum sensum? Cur te iactas generis nobilitate? Numquid omnium nascendi conditio una est?

Numquid et moriendi una conclusio? Quis nobilium unquam natus est sine sanguinis cruentatione? Numquid nobilis simul cum paupere per eumdem dum nascitur meatum transit? A regula etiam mortis numquid parcitur diviti? Cur divitiis te iactas? Ipsae enim potius insidiae tibi sunt, quam amicitiae. Nam pauper fere nunquam occidi quaeritur; diviti vero semper insidiatur. Memorare, o homo, novissima tua, qui quotidie epularis, quomodo nudus de utero matris venisti, et nudus reverteris. Eia ergo, fratres, domos vestras pauperibus aperite, eleemosynas facite, voluptates vestras rationi subiugate, in cunctis memorantes novissima vestra, ut mortaliter non peccetis in aeternum.

Adiuvet autem nos Deus, sine cuius voluntate folium arboris non movetur, ad perficiendum ea quae placita sunt ei, qui est benedictus in saecula saeculorum.

Amen.